AAS 32 (1940), p. 344
sis O. S. B. pro Missionibus Exteris in Abbatiam nullius dioecesis
evehimus, erigimus et constituimus eique territorium assignamus urbem
Qensan seu Wonsan ac subpraefecturas civiles de Ampen, Tokugen,
Bunsen et Eo gen complectens, ad Vicariatum Apostolicum de Wonsan
hucusque pertinens. Novam hanc Abbatiam nullius primario nomine
iaponice de Tohugen, secundario coreanice de ToJcwon nuncupari volumus,
atque Nobis et Sedi Apostolicae immediate subiicimus. In ecclesia
autem Deo dicata in honorem S. Benedicti, in loco ToMvon exstante,
Abbatis pro tempore sedem constituimus, eamdemque propterea ecclesiam
ad Ecclesiae abbatialis nullius gradum et dignitatem evehimus.
Eidem igitur Abbatiae nullius eiusque pro tempore Abbatibus omnia
concedimus iura et privilegia, honores et insignia quae ceteris Abbatiis
nullius Ordinis S. Benedicti earumque pro tempore Praesulibus sunt
communia quibusve apostolico indulto frui solent, iis tamen exceptis,
quae Cathedralium Ecclesiarum Episcopis sunt propria; itemque Abbatiae
illi eiusque Antistiti omnia imponimus obligationes et onera quibus
ceteri adstringuntur. Abbatiae de Tokugen seu de Tokwon Abbas
per eiusdem Abbatiae monachos in Capitulum coactos ad Constitutionum
Congregationis Ottiliensis O. S. B. pro Missionibus Exteris normam
erit in posterum eligendus; ipsa tamen electio valida non erit nisi
prius ab Apostolica Sede rata habita et confirmata fuerit. Huic tamen
legi pro hac vice derogantes, in primum eiusdem Abbatiae nullius Abbatem
Nos ipsi venerabilem quem supra memoravimus Fratrem Bonifacium
Sauer, qui modo Abbatiam S. Benedicti de Tokwon regit, apostolica
auctoritate constituimus. Quod autem attinet ad Capituli Abbatialis
institutionem eiusque privilegia et onera, ad fidelium iura et
obligationes, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi,
servanda iubemus quae sacri canones ad rem praescribunt. Decernimus
insuper ut Vicariatus Apostolicus de Wonsan, territorii parte quam
supra diximus imminutus, ab urbe quam iaponice Hariko, coreanice
Hamheung audit, primario nomine de Hanko seu Hankoënsis, secundario
de Hamheung seu Eamheungensis in posterum nuncupetur; eumque
clero ex ipsa natione Coreana orto, quando res feret, committendum statuimus,
probe noscentes id ad Christi Evangelium facilius inter infideles
diffundendum non parum profuturum. Interim vero eiusdem Vicariatus
administrationem Abbati pro tempore nullius de Tokugen concreditam
volumus, ideoque praefatum venerabilem Fratrem Bonifacium
Sauer, usque nunc Vicarium Apostolicum de Wonsan, de Missione illa
optime meritum, Administratorem Apostolicum Vicariatus de Hànko
seu de Hamheung per easdem praesentes Litteras renunciamus. Ad quae
omnia, ut supra disposita et constituta, exsecutioni mandanda venera-