AAS 32 (1940), p. 347

- cesim Bangalorensem metropolitanae Ecclesiae Pondicheriensis suffraganeam
constituimus, eiusque pro tempore Episcopos metropolitico Archiepiscopi
Pondicheriensis iuri subiicimus. Donec autem Canonicorum
Capitulum erigi possit, indulgemus ut ad iuris tramitem pro Canonicis
Dioecesani Consultores interim eligantur et adhibeantur. Quod vero ad
Seminarii dioecesani erectionem, ad dioecesis administrationem, ad Vicarii
Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi attinet, servanda
iubemus quae sacri canones ad rem praescribunt. Mandamus insuper ut
documenta et acta quae novam dioecesim respiciunt, a dioecesis Mysuriensis
Cancellaria ad dioecesis Bangalorensis Curiam quamprimum
tradantur, ut in eius archivo diligenter serventur. Dioecesi vero Mysuriensi,
territorio uti supra imminutae, territorium adiungimus ad
finitima m dioecesim Coimbatorensem spectantem, quod ad septentrionem
situm est Bhavani fluminis eiusque affluentis Moyar, atque districtum
civilem de Nilgiris. Dioecesim porro Coimbatorensem sic imminutam
cleri indigenae curis committimus, certam foventes spem id ad catholicam
fidem ibidem prolatandam quam maxime profuturum. Quum
autem Episcopi Mysuriensis cathedra in ecclesia S. Patritii Bangalore
.in urbe hucusque exstiterit, decernimus ut ipsa in ecclesiam Deo in honorem
S. Ioseph et S. Philumenae dicatam, in urbe Mysore exstantem,
posthac transferatur, cum omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, insignibus,
nec non oneribus, quae ceteris cathedralibus iure communi
adnexa sunt. Cathedralis insuper Ecclesiae Bangalorensis, ut supra
erectae et circumscriptae, venerabilem Fratrem Mauritium Bernardum
Despatures primum Episcopum constituimus, quem proinde a vinculo
Mysuriensis Ecclesiae, cui hucusque praefuit Episcopus, apostolicae
potestatis plenitudine absolvimus. Ad quae omnia, uti supra disposita
et constituta, exsecutioni mandanda venerabilem Fratrem Leonem Petrum
Kierkels, Archiepiscopum titularem Salaminensem et in Indiis
Orientalibus Delegatum Apostolicum, deligimus eique propterea facultates
tribuimus ad id necessarias et opportunas, etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus facimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar ad S. Congregationem de Propaganda Fide quantocius
transmittendi. Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata
ac valida esse iubemus, non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in
.synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus, ceterisque contrariis quibuslibet, etiam speciali

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.