AAS 32 (1940), p. 476

sus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet
exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam evectionis,
constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo, die nona mensis Aprilis, Pontificatus Nostri anno
secundo. '

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
Cancellarius S. R. E. S. C. de Propaganda Fide Praef.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Carolus Respighi, Proton. Apost.

Loco £g Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LXIII, n. 27. - Al. Trussardi. •

VII
SASSANDRENSTS

Ii VICARIATU APOSTOLICO A LITORE EBURNEO TERRITORII PARS SEIUNGITUR ET
NOVUS ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS SA S S ANDRENSIS.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Quo intra fines Vicariatus Apostolici a Litore Eburneo, in Africa
Occidentali Gallica, evangelizationis operi aptius consuli possit, perutile
visum est latissimum illius territorium bipartire et alium ibidem Vicariatum
constituere. Quapropter Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum
consilio, re mature perpensa, ac suppleto, quatenus opus sit,
quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, totam Vicariatus praefati a
Litore Eburneo territorii partem, ad dexteram Bandama fluminis ripam
sitam, ea tantum huius regionis parva portione excepta, quae circa locum
cui nomen Tiassalé, quamvis in ipsa dextera ripa Bandama fluminis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.