AAS 32 (1940), p. 485

templum sanctuarium Beatae Mariae Virginis de « Copacahana » intra
fines dioecesis Pacensis, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus,
illique omnia ac singula conferimus iura ac privilegia, quae rite competant.
Contrariis non obstantibus quibuslibet. Decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere;
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illique, ad
quod spectant, templo plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum esse
et definiendum, irrituinque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate qualibet scienter vel ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II
mensis Iulii, an. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

EPISTULAE
I

AD EMUM P. D. DYONISIUM TIT. SS. NEREI ET ACHILLEI S. R. E. PRESB. CARDINALEM
DOUGHERTY, ARCHIEPISCOPUM PHILADELPHIENSEM, QUINQUAGESIMUM
AB INITO SACERDOTIO ANNUM FELICITER EXPLENTEM.

PIUS PP. XII
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Perquam
gratum nuntium recens accepimus, te quinquagesimum ab inito
sacerdotio annum proxime esse celebraturam. Haec enim sacri eventus
commemoratio praeclaram confert opportunitatem tibi Nostram existimationem
ac benevolentiam rursus patefaciendi, simulque tuam tuorumque
laetitiam intima Nostra participatione cumulandi. Egregia profecto
ac permulta sunt tua in Ecclesiam promerita, quibus, tum in flore aetatis
munere clericos docendi perfungens, tum praesertim episcopale officium
persolvens, luculenter enituisti. Sollertem autem frugiferamque pastoralem
industriam mirifice exhibuisti primo in regendis Novae Segoviae
et Sanctae Elisabeth dioecesibus, in Insulis Philippinis exstantibus, ubi
plures rerum difficultates prudenter feliciterque superasti, deinde vero
in Ecclesia Buffalensi ac denique in sede ista metropolitana, cui iam
viginti duos annos actuose moderaris. In comperto est inter cetera,
novas istic conditas dioeceses, paroecias et puerorum scholas, itemque
clericorum adulescentium, presbyterorum familiarumque religiosarum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.