AAS 32 (1940), p. 542

maxime augeatur, Nos ut benevolentiam, qua Praesulem ipsum ob eius
promerita prosequimur, publice significemus, ac magis etiam magisque
Viterbiensibus christifidelibus stimulos ad sacram eandem Aedem frequentandam
addamus, piis praedictis votis annuendum ultro libenterque
censemus. Nam idem templum, nunc cathedrale Viterbiense in honorem
Sancti Laurentii Martyris Deo dicatum, originem suam habuit ex quadam,
cuius iam mentio fit saeculo nono, ecclesiola, quam, postea quoque
sub speciali Sanctae Sedis protectione positam, ampliatam, saeculo decimo
secundo fere exeunte Oaelestinus Pp. III Decessor Noster munere
Cathedralis exornavit. Progressu temporum sacra eadem aedes, secundum
speciosiorem formam redacta, atque etiam saeculo tertiodecimo
consecrata, non modo altaribus variis, imaginibus affabre depictis et
statuis, omnique sacro cultui necessaria diviteque supellectili, Praesulum
Viterbiensium sollerti cura ditata est, verum etiam continentibus
aedificiis, sive sacrario sive campanarum turri, quae arte et magnificentia
conspicua sunt. Cum autem ob tres naves quibus constat templum
idem molis amplitudine excellât, facile tam fidelium pietate ac frequentia
quam divini cultus splendore etiam renidet sacrarumque functionum,
quas Canonicorum Capitulum clerusque loci diligenter decoreque peragunt.
Antiqua ibidem Beatae Mariae Virginis de Carbonaria a quinto
decimo saeculo devote colitur; ibique pie servantur multae Sanctorum
Reliquiae, quas inter eae praesertim memoria dignae Sanctorum Valentini
presbyteri et Hilarii diaconi, qui, uti fertur, in regionem primi
Fidem Christi adduxerunt. Multorum praeterea Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalium ac Romanorum Pontificum documentis monumentisque
Viterbii Cathedrale Templum illustratur, quae, cum sint omnibus
nota, praeteritnri sumus, quamvis eadem etiam ipsa Nobis ultro persuadeant
ut vota hodierni Viterbiensium et Tuseanensium Episcopi impleamus.
Conlatis itaque consiliis cum Venerabili Fratre Nostro Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinali Episcopo Praenestino, Sacrae Rituum
Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostris,
deque apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore perpetuumque in modum, enunciatum Viterbiense templum Cathedrale
in honorem Sancti Laurentii Martyris Deo dicatum in civitate
ac dioecesi Viterbiensi titulo privilegiisque Basilicae Mnoris cohonestamus.
Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec largimur, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac
permanere, suosque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos
pertinent, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse et definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quid-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.