AAS 32 (1940), p. 544

pietas erga Beatissimam Virginem a Choro, praesentium item Litterarum
tenore, Venerabili Fratri Victoriensium Episcopo eas partes committimus,
ut arbitrio suo eligendo die in paroeciali matrici ecclesia civitatis
Sancti Sebastiani Imaginem Beatae Virginis a Choro praedictam
per se ipsum vel per ecclesiasticum virum in dignitate constitutum, et
ab eodem deputandum, iuxta ritum formulamque praescripta aureo diademate,
servatis servandis, Nostro nomine et auctoritate, post Missarum
sollemnia, redimiate Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec
omnia benigne concedimus minime dubitantes quin eadem in religionis
bonum atque in illa regione degentium christifidelium spirituale emolumentum
bene vertant; decernentes praesentes Litteras firmas, validas
atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros
effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu in posterum
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumq[ue ex nunc et inane fieri si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die xvi
m. Iulii an. MCMXXXX, Pontificatus Nostri secundo.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

III

TEMPLUM CATHEDRALE AREQUIPENSIS DIOECESIS BASILICAE MINORIS HONORIBUS
PRIVILEGIISQUE DECORATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Peruvianae dicionis inter Sacras potiores
Aedes, quibus eadem Americae Latinae regio nobilitatur, accenseri
merito potest templum dioecesis Arequipensis cathedrale, quod,
decimo septimo saeculo ineunte fundatum, cum praeterito saeculo decimonono
esset diro incendio destructum, stipe christifidelium regionis
undique pie conrogata, ampliori modo ac magnificentia denuo exstructum
est, atque etiam postea anno nempe millesimo octingentesimo nonagésimo
tertio sollemniter consecratum. Hodiernus autem Arequipensium
Episcopus, quadringentesimi anniversarii a civitatis episcopalis suae
fundatione proximae celebrandi occasionem nactus, Nos rogat ut ad
dignitatem Basilicae Minoris evehere dignemur idem cathedrale templum,
quod ita nunc perfectum exornatumque est, ut dignissima sedes
etiam visum sit secundi Nationalis Eucharistici Conventus, qui mense

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.