AAS 32 (1940), p. 553

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

i
DECRETUM

PROSCRIPTIO OPERIS
Feria IV, die 13 Novembris 19JfO
In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii
Emi ac Revmi DD. Cardinales rebus fidei ac morum tutandis praepositi,
audito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in INDICEM librorum
prohibitorum inserendum mandarunt, donec corrigatur, opus quod
inscribitur :
DAIN COHENEL [pseudónimas Sac. DOLINDI RÜOTOLO] ,La Sacra Scrittura.
Psicologia, Commento, Meditazione.
Et sequenti Feria V, die 14 eiusdem mensis et anni, Ssñius D. N.
Pius divina Providentia Papa XII in solita audientia Exc. D. Adsessori
Sancti Officii impertita relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem
adprobavit, confirmavit et publicari iussit.
Datum Romae, ex Aedibus Sancti Officii, die 20 Novembris 1940.
Romulus Pantanetti, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius.

II
DECRETUM

DI DIRECTA INSONTIÜM OCCISIONE EX MANDATO AUCTORITATIS PUBLICAE
PERAGENDA.
Quaesitum est ab hac Suprema Sacra Congregatione : « Num licitum
sit, ex mandato auctoritatis publicae, directe occidere eos qui, quamvis
nullum crimen morte dignum commiserint, tamen ob defectus psychicos
vel physicos nationi prodesse iam non valent, eamque potius gravare
eiusque vigori ac robori obstare censentur».

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.