AAS 32 (1940), p. 556
DE YÜKIANG - DE NANCHENG
DECRETUM
DISMEMBRATIONIS ET UNIONIS
Cum Ordinarii Vicariatus Apostolici de Yükiang et Vicariatus Apostolici
de Nancheng ad faciliorem reddendam administrationem suarum
Missionum supplices ad hanc S. Congregationem porrexissent preces ut,
addictis Vicariatui de Nancheng nonnullis minoribus districtibus, usque
in praesens ad Vicariatum de Yükiang pertinentibus, fines ecclesiastici
cum finibus administrativis convenirent in civili praefectura de Tzeki,
Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Papa XII in audientia diei I mensis
Augusti 1940, infrascripto Cardinali Praefecto huius S. Congregationis
concessa, praëfatorum Oratorum precibus adnuendum censuit.
Itaque inter Vicariatum Apostolicum de Yükiang et Vicariatum Apostolicum
de Nancheng quod spectat conterminam civilem provinciam de
Tzeki eos voluit ac statuit in posterum esse ecclesiasticos fines, qui sunt
in praesenti civiles, et hoc Decretum confici iussit et expediri.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die I mensis Augusti A. D. 1940.
P. Card. FUMASONI BIONDI, Praefectus.
L. $ S.
f Celsus Costantini, Archiep. tit. Theodos., Secretarius.
III
NOMINATIONES
Decretis, ut infra, datis Sacra Congregatio de Propaganda Fide ad
suum beneplacitum renunciavit :
die 25 Octobris 19JfO. — R. P. Titianum a Verona (in saeculo Atilium
Rigo), O. M. Capp., Praefectum Apostolicum Hosannensem.
die 15 Novembris. — R. P. Fridericum a Baselga (in saeculo Davidem
Baldessari), O. M. Capp., Praefectum Apostolicum Endeberensem.