AAS 33 (1941), p. 306
matrimoniorum cum in baptizatorum libro, si in ea paroecia alteruter aut
uterque coniux fuerit baptizatus ; si alter vel ambo sint alibi baptizati,
idem rector paroeciae parochum vel parochos loci collati baptismi mo
nere adstringitur de prolata nullitatis exsecutiva sententia vel concessa
dispensatione cum vetitis forte statutis, ut isti haec in renatorum libro
scripto adnotent. Ipse vero rector de iis a se peractis certiorem quam
primum faciat suum Ordinarium.
d) Pervigilent vero ut baptismus fortassis extra paroeciam origi
nis collatus, praeter quam in renatorum regesto paroeciae vel ecclesiae,
baptismali fonte iure etiam cumulativo ad normam can. 774 § 1 praedi
tae, ubi quis reapse eum suscepit, scripto item consignetur libris pa
roeciae originis. Ad rem quam primum per parochum vel rectorem eccle
siae collati baptismi tradendus est ad rectorem paroeciae originis nuncius
scriptus, qui fideliter omnia et singula elementa complectatur quae
ad baptismi actum rite conficiendum iure (can. 777) requiruntur.
e) Demum parochis praecipiant ut libros matrimoniorum et bapti
zatorum diligentissime conficiant atque conscribant : nempe in priore
illico redigant actum canonicum singulorum matrimoniorum in propria
paroecia celebratorum ; in posteriore vero, nempe in renatorum libro,
ea omnia scripto adnotent, quae can. 470 § 2 iubentur, et in neglegentes
animadvertant etiam poenis ad normam can. 2383. . •
f) Attente inspiciant Ordinarii per crebras visitationes intra sin
gula semestria, si fieri potest, et saltem non ultra annum, faciendas, uti
exoptatur, personaliter, vel per idoneas ecclesiasticas personas, utrum
paroeciarum rectores regesta paroecialia matrimoniorum et baptizato
rum praesertim, ad normam iuris, prouti sub littera e), conficiant confectaque
in archivo rite asservent ; singulos vero actus expendant celebra
torum matrimoniorum et collatorum baptismatum eosdemque singulos
quodam apposito speciali signo communiant, unde de peracta recogni
tione constet. Quoties véro matrimonio adstiterit sacerdos, qui indiguerit
delegatione a iure canonico requisita (can. 1094), Ordinarii ipsi diligenter
inquirant utrum necessaria haec in singulis casibus intercesserit delega
tio, eaque ad normam iuris impertita.
12. Haec Sacra Congregatio, gravissima incommoda quae ex illicitis
atque irritis nuptiis eveniunt prae oculis habens, locorum Ordinarios
deprecatur ut, pro sua pastorali sollicitudine, cum parochis traditas
cautelas communicent omnique cura advigilent ut exsecutioni manden
tur, canonicasque poenas infligere ne omittant in neglegentes ad nor
mam can. 2222 § 1, haud exclusa suspensione a divinis, praesertim in
recidivos, quo tutius nuptiarum rectae celebrationi prospiciatur, cuius-