AAS 33 (1941), p. 309

APPENDIX

ALLEGATUM I
(cfr. n. 3, 5, 7, 9 Instructionis)
Nupturientium examen opportuno tempore ante matrimonii celebrationem
peragendum a parocho.
Revocata in m,entem sponsi (sponsae) sanctitate iurisiurandi atque
gravitate poenarum, quibus periuri sunt obnoxii, necnon sollemnitate
actus explendi, parochus sponsum (sponsam) alloquitur :
Velis invocare Nomen divinum in testem veritatis, tangendo sancta
Evangelia, sequenti formula :
<( Ego ... iuro me totam ac solam veritatem dicturum (-ainí super uni­
versa re, de qua r ogandus ( v irroganda) ero ».
Dein eis deferat quaestiones seorsum, sponso nempe absente sponsa,
et vicissim sponsae, absente sponso :1
1. Requirantur eius nomen et cognomen, necnon patris et matris,
nativitatis locus, aetas, religio et quidem tum sui ipsius tum alterius
nupturientis, professio aut civilis conditio. Ut de personae identitate
constet, nisi eadem parocho nota sit, requiratur documentum ad hoc
rite confectum imaginem ipsius arte photographica expressam referens.
Si nondum documenta recepti baptismi et confirmationis prae manibus
habeat, parochus interroget utrum haec sacramenta receperit.2
2. Utrum matrimonium in facie Ecclesiae cum alia persona inierit
et, quatenus affirmative, quomodo fuerit solutum (can. 1069). Si autem3

1 Hisce quaestionibus addantur quae particulari iure, v. g. Concordato­
rum, sunt praescriptae.
2 Redditae responsioni se baptismum non suscepisse facile ne credat paro­
chus, nisi aliunde id ipsi certo constet, sed a parocho loci originis requirat
utrum e libro renatorum constet de collatione baptismi: quo in casu huius
fidem petat [cfr. n.. 4 c), a) Instructionis].
3 Requiratur authenticum documentum de obitu prioris coniugis, vel sen­
tentiae exsecutivae nullitatis matrimonii [cfr. n. 4 o) e) et Ç) et n. 6 Instru­
ctionis], vel dispensationis super matrimonio rato et non consummato una
cum mentione vetiti forte statuti [cfr. n. 11 c) Instructionis].
Quodsi agatur de privilegio fidei, serventur statuta cc. 1069 § 1et 1120-1127
necnon praescripta S. C. S. Officii.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.