AAS 33 (1941), p. 316

ALLEGATUM IV
(cfr. n. 6 Instructionis)

Pro iureiurando suppletorio recipiendo (quando necessarium sit ad nor­
mam cc. 1829-1830).

Anno Domini... hac die... mensis... personaliter coram me adfuit
domin... fili... annorum... nat... ac baptizat... loco... dioecesis... ad ef­
fectum comprobandi suum statum liberum ineundi matrimonii causa,
iuxta ritum S. R. Ecclesiae, cum ... fil... nat... in paroecia ... dioecesis ...
Cum supra memorat... e solo natali abfuerit ab anno... ad annum ...
(continuo vel interiecto tempore) et cum commorari ipsi contigerit in
loco (locis)... quin tamen ibi stabilem fixerit mansionem et cum nequeat
testes producere habiles ad comprobandam libertatem status, quam ser­
vavit in memoratis locis, nec valeat ad rem exhibere testimoniales lit­
teras illarum Curiarum Ecclesiasticarum, ad easdem supplendas iure­
iurando admissus est. De sanctitate iurisiurandi necnon de poenis a
periuris (can. 2323) et bigamis (can. 2356) incurrendis/ est monitus
ac praeterea certior factus, si ipse periuret, et impedimenta matri­
monialia reticeat, non solum nullum atque irritum esse coniugium, ve­
rum etiam causam exsistere innumerabilium peccatorum. Coram igitur
me subsignato ipse genuflexus ante imaginem D. N. I. C. Crucifixi clara
et intelligibili voce emisit hanc sacramenti

Formulam
Ego... fil... (patris)... (matris)..., officium meum probe perspectum
habens dicendi veritatem atque rei, de qua agitur, momentum, haec
sancta Evangelia tangens, profiteor et iuro me toto anteacto tempore,
quo extra natale solum moratus sum, omnino liberum ac solutum perrnansisse
a quopiam impedimento aut vinculo matrimonii.
j. g Subsignatio nupturientis...
® ' Subsignatio Ordinarii vel eius delegati.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.