AAS 33 (1941), p. 374

mature perpensis, rescribendum censuere : Affirmative, nempen Signan­
dam esse Commissionem Introductionis Causae si Sanctissimo placuerit.
Facta autem Ssmo D. N. Pio Papae XII a subscripto Cardinali, die
19 Februarii, relatione, Sanctitas Sua, Sacrae Congregationis Rescriptum
ratum habens, Commissionem Introductionis Causae Servi Dei Fran­
cisci Coli propria manu signare dignata est.
Datum Romae, die 19 Februarii a. D. 1941.

£B C. Card. SALOTTI, Ep. Praenestinus, Praefectus.
L. £8 S.
A. Carinci, Secretarius.

II

ALBING-ANEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI AUGUSTI CZARTORYSKI, SACER­
DOTIS PROFESSI SOCIETATIS S. FRANCISCI SALESII.

SUPER DUBIO
An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

a Bona huius mundi, quae pertinent ad usum humanae vitae, in tri­
bus consistunt; scilicet in divitiis exteriorum bonorum, quae pertinent
ad concupiscentiam oculorum, et in deliciis carnis, quae pertinent ad
concupiscentiam carnis, et in honoribus quae pertinent ad superbiam
'vitae. Haec autem tria totaliter derelinquere... pertinet ad consilia evan­
gelica. In quibus etiam tribus fundatur omnis religio..., nam divitiae
addicantur per paupertatem, deliciae carnis per perpetuam castitatem,
superbia vitae per obedientiae servitutem » (S. Th., 1, 2, 108, 4). Mirandus
sane vir, de quo in hoc agitur decreto !
Augustus, e nobilissimo Czartoryski genere, a Ladislao, viro prin­
cipe et Maria Amparo, filia Mariae Christinae, Hispaniarum reginae,
die 2 Augusti a. D. 1862 Lutetiae Parisiorum natus, post biduum per
sacras baptismi aquas renatus est; patrini autem avia Maria Christina
eiusque coniux, Dux de Rianzarez, fuere. In ipso familiae sinu Christia­
nae religionis germina suscepit, quae mire succreverunt optimorum prae­
ceptorum opera, inter quos eminuit Servus Dei Ioseph Kalinowski, qui
multa pro patria et religione perpessus, in Discalceatorum Carmelitarum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.