AAS 33 (1941), p. 409

exsecutionem mandatae fuerint, clerici illi eidem eo ipso censeantur
adscripti, qui in eius territorio legitime degunt. Episcopalem autem men­
sam constituent Curiae emolumenta et oblationes, quae a fidelibus prae­
beri solent, praeter ea quae ad hunc finem iam collecta sunt. Volumus
denique ut omnia documenta et acta noviter erectam dioecesim eiusque
clericos et fideles respicientia a cancellaria Archidioecesis S. Salvatoris
in Brasilia quam primum fieri poterit. Cancellariae^dioecesis Amargosensis
tradantur ut in eius archivo serventur. Ad quae omnia, ut supra
praescripta et constituta, exsecutioni mandanda venerabilem quem iam
diximus Fratrem Benedictum Aloisi Masella, Nostrum apud Brasilianam
Rempublicam Nuntium, deligimus eique propterea tribuimus necessarias
ad id et opportunas facultates, etiam subdelegandi ad effectum de quo
agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum eique onus
facimus authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad S. Con­
gregationem Consistorialem quam primum transmittendi. Praesentes
autem Litterae et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et
individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut
nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substan­
tiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vo­
cari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque, qua­
vis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum pror­
sus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus, quate­
nus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universaiibusque
Conciliis editis, generalibus vel specialibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum,
Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque contrariis, etiam
speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Vo­
lumus autem ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides,
quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis, deroga­
tionis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipo-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.