AAS 33 (1941), p. 66
utramque Vicariatus de Batavia partem per suum quamque Praesulem
in posterum regendam esse.
libenter igitur Venerabilis Fratris Petri Willekens, Episcopi titu
laris Zo ra veni et Vicarii Apostolici de Batavia, precibus annuere decre
vimus, quibus a Nobis postulatum est ut eiusdem Vicariatus territorii
pars centralis in novum erigeretur Vicariatum Apostolicum a Semarang
urbe ibidem exstante de Semarang seu Semarangensem nuncupandum ;
eo vel magis quod Praesulis illius petitionem, a dilecto Filio Societatis
Iesu Praeposito Generali commendatam, venerabilis Fratris Ioannis
Panico, Archiepiscopi Titularis Iustinianensis et Delegati Apostolici
Australasiae, menti consonam esse noverimus, qui elapso anno Indiarum
Nederlandicarum Orientalium missiones visitaverat.
Quare de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio ac
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua inte
resse praesumant consensu, omnibus mature perpensis, illud Vica
riatus Apostolici de Batavia territorium, quod in civili provincia Iavae
centralis, vulgo Miääen-Java, situm est, quodque conterminas habet
Praefecturas Apostolicas de Poerwokerto ad occidentem et de Soerabaia
ad orientem, iisdem quibus nunc continetur finibus, suprema
auctoritate Nostra ex eodem de Batavia Vicariatu distrahimus ao
separamus, et in novum erigimus et constituimus Vicariatum Aposto
licum; eumque de Semarang seu Semarangensem appellari volumus et
iubemus, atque apostolicis Societatis Iesu curis, ad Nostrum tamen et
x\postolicae Sedis beneplacitum, concredimus.
Novo igitur Vicariatui de Samarang eiusque pro tempore Vicariis
Apostolicis omnia tribuimus iura et privilegia, honores et potestates,
quibus ceteri Vicariatus Apostolici eorumque Antistites iure communi
fruuntur et gaudent, eosque iugiter iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse
volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ha
rum vero Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitu
tionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit.