AAS 33 (1941), p. 68

ria tum Apostolicum evehimus, erigimus et constituimus, iisdem servatis
nomine ac finibus, ipsumque Monachis Abbatiae de Collegeville O. S. B.
etiam in posterum, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplaci­
tum, concreditum volumus. Novo autem huic Vicariatui de Bahamas
eiusque pro tempore Vicariis omnia tribuimus iura, privilegia, honores
et potestates, quibus ceteri per orbem Vicariatus Apostolici eorumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Ve­
nerabilem insuper Fratrem Ioannem Bernardum Kevenhoerster, Epi­
scopum titularem Camulianensem, hodiernum de Bahamas Praefectum
Apostolicum, in primum novi erecti Vicariatus Apostolici Praesulein
renunciamus et constituimus cum omnibus iuribus et privilegiis, oneri­
bus et obligationibus pastorali huic ofiicio inhaerentibus. Quae omnia,
uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iube­
mus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel ofiicio
constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini au­
tem hanc paginam evectionis, erectionis, commissionis, statuti, conces­
sionis, constitutionis, mandati et voluntatis Nostrae infringere vel ei
contraire liceat. Si quis vero ausu temerario id attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli
se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongente­
simo quadragesimo primo, die quintadecima mensis Ianuarii, Pontifi­
catus Nostri anno secundo.

ALOISIUS Card. MAGLIONE P. Card. FUMASONI BIONDI
a Secretis Status S. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco ©i Plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. LXIV, n. Ifi - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.