AAS 34 (1942), p. 109
Alia Postcommunio f ut supra:
Multiplica, quaesumus Dómine, in Ecclesia tua spiritum gratiae, quem
dedisti : ut beati N.... (Martyris tui atque) Summi Pontificis deprecatione
nec pastori obedientia gregis nec gregi desit cura pastoris. Per
Dominum.
MUTATIONES
IN BREVIARIO ET MISSALI ROMANO FACIENDAE
Novo Communi unius aut plurimorum Pontificum, Martyrum vel
Confessorum, approbato, necessario variationes quaedam in Missali et
Breviario inserendae sunt. Ut autem facilius hoc eveniat, Sacra Rituum
Congregatio sequentia statuit :
I - IN BREVIARIO
1. In festo alicuius Pontificis, in respectivo Communi, loco orationis
de communi usque adhuc in usu, sumatur nova oratio : (gregem tuum;
et Homilia in tertio Nocturno sit nova proposita in Evangelium : Venit
Jesus.
2. Pro sequentibus festis haec observentur :
a) Die 16 Ianuarii : in festo S. Marcelli I Papae et Martyris : retineatur
oratio propria.
b) Die 12 Martii : in festo S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct. :
retineatur oratio propria.
c) Die 22 Aprilis : in festo Ss. Soteris et Caii Pont. et Mart. : oratio
: Gregem tuum, adhibito numero plurali.
d) Die 26 Aprilis : in festo Ss. Cleti et Marcellini Pont. et Mart. :
oratio : Gregem tuum, adhibito numero plurali.
e) Die 5 Maii : in festo S. Pii V Papae et Confessoris : retineatur
-oratio propria.
/) Die 19 Maii : in festo S. Petri Caelestini Papae et Confessoris :
retineatur oratio propria.
g) Die 25 Maii : in festo S. Gregorii VII Papae et Confessoris : retineatur
oratio propria. ;
h) Die 11 Octobris: in festo S. Callisti Papae et Martyris: retineatur