AAS 34 (1942), p. 111
r) Die 23 Novembris : in festo S. Clementis I Papae et Martyris :
Missa de Communi unius Summi Pontificis praeter Introitum et Epistolam
propriam.
s) Die 11 Decembris : in festo S. Damasi Papae et Confessoris :
Missa : Si diligis me.
t) Die 31 Decembris : in festo S. Silvestri Papae et Confessoris :
Missa : Si diligis me.
URBIS ET ORBIS
Sancta Mater Ecclesia Summos Romanos Pontifices peculiari semper
prosequuta est honore, qui, dum Apostolicae Cathedrae iura strenue
defenderunt, atque evangelicam veritatem totum per orbem diffuderunt,
vitae quoque sanctitudine ac pretiosa morte fidelibus commissi sibi gregis
facti sunt exemplar. Quod si inferorum portae omni tempore apostolicae
petrae soliditatem vanis quidem, sed diuturnis saevis ac saepe
cruentis tentaminibus aggressae sunt; hodiernis temporibus, negata quavis
super naturalium rerum oeconomia, Ecclesiae hostes directe et ipsos
Supremos Pastores livore suo impetere, pravisque dicteriis maculare
impie conantur. Ut itaque his lacrimabilibus obvietur excessibus, atque
Summorum Pontificum dignitas, eis divinitus collata, magis magisque
honestetur, simulque ii inter ipsos, qui sanctitate fulserunt maiori veneratione
colantur, Sanctissimus Dominus Noster, Dominus Pius Papa XII
novum Commune in festo Sanctorum Summorum Pontificum conficiendum
esse decrevit. Cum autem infrascriptus Cardinalis Carolus Salotti,
Episcopus Praenestinus, S. R. C. Praefectus, in audientia diei 9 Ianuarii,
confectum schema una cum lectionibus tertii nocturni, legendis in
festo Summorum Pontificum, et additionibus et variationibus sive in missali
sive in breviario romano ex hac nova concessione occurrentibus, Sanctissimo
Domino obtulerit, Sanctitas Sua benigne illud approbavit et
adhibendum mandavit in festo sive unius sive plurium Summorum Pontificum
tam martyrum quam confessorum, qui propria missa in missali
romano non gaudent. Contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione
dignis, non obstantibus.
Datum Romae, die 9 Ianuarii 1942.
£8 C. Card. SALOTTI, Ep. Praenestinus, Praefectus.
L. © S.
A. Carinci, Secretarius.