AAS 34 (1942), p. 123
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus facimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum
transmittendi. Praesentes autem litteras et in eis contenta quaecumque,
etiam ex eo quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse
praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni sint,
auditi non fuerint, vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore
de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam
ex certa scientia et potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtineri atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere
et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel
ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus
ac decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis,
generalibus vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum,
dispositionibus, ceterisque contrariis, etiam speciali mentione
dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus denique ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris
tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo primo, die vicesima Decembris mensis, Pontificatus Nostri
anno tertio.
ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco £B Plumbi
Reg. in Cane. Apost., vol. LXV, n. 85 - Al. Trussardi.