AAS 34 (1942), p. 191

stringimus oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Novam
hanc Pueblensem dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae
Denveriensi/ per alias Nostras sub plumbo Litteras hac ipsa die datas
ad Metropolitanae gradum elatae ac Pueblenses idcirco Antistites metropolitico
Archiepiscopi Denveriensis iuri subiicimus. Quod autem attinet
ad huius novae dioecesis regimen, administrationem et dotationem, ad
Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem, ad
clericorum et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi servanda iubemus,
quae sacri canones atque Concilium plenarium Baltimorense tertium
adi rem praescribunt. Quod vero ad clerum peculiariter spectat,
decernimus ut simul ac hae Nostrae de dioecesis erectione Litterae ad
exsecutionem mandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti in cuius territorio legitime exstant. Quum vero praesentis temporis
adiuncta haud permittant quominus in hac Pueblensi dioecesi
Canonicorum Capitulum modo instituatur, indulgemus ut interim, pro
Canonicis, dioecesani Consultores ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur.
Volumus insuper ut omnia documenta et acta novam hanc dioecesim
eiusque clericos et fideles respicientia a Cancellaria Denveriensis
dioecesis episcopali Curiae Pueblensi quam primum fieri poterit tradantur
ut in eius archivo diligenter adserventur. Ad quae omnia ita disposita
et constituta exsecutioni mandanda venerabilem quem supra diximus
Fratrem Hamletum Ioannem Cicognani, in Foederatis Americae
Septentrionalis Statibus Delegatum Apostolicum, deligimus, eique propterea
tribuimus necessarias et opportunas facultates, etiam subdelegandi
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, eique onus imponimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar quam primum .transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica et
individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis,
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu, notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad
quos spectat inviolabiliter observari debere et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus; non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.