AAS 34 (1942), p. 194

194 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale

pore de subreptionis aut obreptionis, vel nullitatis vitio seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari,
impugnari, vel in controversiam vocari posse; sed eas, tamquam
ex certa scientia et potestatis plenitudine factas et enianatas, perpetuo
validas exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et
obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere,
et si secus super his a quocumque quavis auctoritate, scienter vel
ignoranter attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et fore
volumus et decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in
synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis,
specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus, ceterisque contrariis quibuscumque, etiam speciali
mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus
autem et mandamus ut harum Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus
tribuatur fides, quae hisce litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini velo hanc paginam evectionis, dismembrationis,
constitutionis, erectionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati,
derogationis, delegationis et voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo primo, die quinta decima Novembris mensis, Pontificatus
Nostri anno tertio.

ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco £8 Plumbi

Reg. in Cane. Apost., vol. LXV, n. 78 - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.