AAS 34 (1942), p. 25
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII p p . xn
CONSTITUTIONES APOSTOLICAE
I
CAEBUANA
(TAGBILARANA)
AB ARCHIDIOECESI NOMINIS IESU, SEU CAEBUANA, TERRITORII PARS DISTRAHI -
TUR , EX QUA NOVA ERIGITUR DIOECESIS « TAGBILARANA » NUNCUPANDA, EI-
DEM ARCHIDIOECESI CAEBUANAE SUFFRAGANEA.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
In sublimi Petri Cathedra, licet immerentes, collocati, sollerti diligentique
studio praestare debemus quae catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti prospere ac feliciter eveniant. Quod quidem considerantes,
Nos dioeceses illas, quae, vel ob nimiam amplitudinem, vel ob auctum
fidelium numerum, vel ob alias iustas causas ab uno vel diligentissimo
Pastore salubriter regi nequeant, in partes dividere opportunum
ducimus et novas exinde dioeceses constituere, aliis concredendas Pastoribus.
Cum itaque venerabilis Frater Gabriel Reyes, Archiepiscopos
Metropolitanae Ecclesiae Nominis Iesu, seu Caebuanae, ab hac Apostolica
Sede expostulaverit ut ad maiorem christifidelium utilitatem, ex latissimo
suae archidioecesis territorio quaedam separetur pars atque
exinde nova erigatur dioecesis, Nos, habito venerabilis Fratris Gulielmi
Piani, Archiepiscopi titularis Nicosiensis, Delegati Apostolici in Insulis
Philippinis, favorabili voto, rebus mature perpensis, oblatis precibus
annuendum censuimus. Quare, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, certa scientia
ACTA, vol . I X , n . 2 . — 2 4 - 2 - M 2 . 3