AAS 35 (1943), p. 197

christianorum inter se et cum ecclesiastica hierarchia, ^imprimisque
cum Romano Pontifice, magis magisque adstrinxere
nexus, ad hanc causam in sua luce ponendam haud parum
procul dubio contulere. Nihilo secius, si de his, quae supra attigimus,
iure meritoque gaudere possumus, diffitendum tamen
non est, non modo ab iis, qui sunt a vera Ecclesia disiuncta,
graves, ad hanc doctrinam quod attinet, disseminari errores,
sed inter christifideles etiam vel minus accuratas, vel omnino
falsas serpere sententias, quae quidem mentes e recto/veritatis
tramite abducant.
Dum enim ex una parte commenticius perdurat rationanalismus,
qui perabsurdum reputat, quidquid transcendat atque
evincat humani ingenii vires, dumque eidem comitatur cognatum
erroris genus, naturalismum vulgarem quem vocant, qui
in Ecclesia Christi, nihil aliud nisi vincula mere iuridica et
socialia nec videt, nec cernere vult; ex altera parte falsus subrepit
mysticismus, qui immobiles limites removere conatus inter
creatas res earumque Creatorem, Sacras Litteras adultérât.
Haec autem contraria sibique invicem adversantia ac falsa
commenta id efficiunt, ut quidam inani quodam timore perculsi,
altiorem eiusmodi doctrinam utpote periculosum quiddam considerent,
atque adeo ab ea tamquam a pulchro, sed prohibita
Paradisi pomo abhorreant. Haud recte id sane: non enim revelata
a Deo mysteria exitialia hominibus esse possunt, nec instar
thesauri in agro absconditi, infructuosa permanere debent; sed
idcirco divinitus data sunt, ut pie con templan tium ad spiritualem
conferant profectum. Nam, ut Vaticana Synodus docet,
((ratio fide illustrata, cum sedulo pie et sobrie quaerit, aliquam
Deo dante mysteriorum intelligentiam eamque fructuosissimam
assequitur, tum ex eorum, quae naturaliter cognoscit analogia,
tum e mysteriorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo »;
quamquam eadem, ut ipsa sacra Synodus admonet, « numquam
idonea redditur ad ea perspicienda instar veritatum,
quae proprium ipsius obiectum constituunt ».5

4 Sessio III: Const. de fide cath., c. 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.