AAS 35 (1943), p. 199

modo violatam resarsit Aeterni Patris iustitiam, sed ineffabilem
nobis consanguineis suis gratiarum copiam promeruit. Quam
directo per se ipse universo humano generi dilargiri potuerat;
voluit tamen per adspectabilem, in quam homines coalescerent
Ecclesiam, ut per eam omnes in divinis impertiendis Redemptionis
fructibus sociam quodammodo sibi operam praestarent.
Sicut enim Dei Verbum, ut doloribus cruciatibusque suis homines
redimeret, nostra voluit natura uti, eodem fere modo per
saeculorum decursum utitur Ecclesia sua, ut inceptum opus
perennet. 11
Iamvero ad definiendam describendamque hanc veracem
Christi Ecclesiam — quae sancta, catholica, apostolica, Romana
Ecclesia est — nihil nobilius, nihil praestantius, nihil 12
denique divinius invenitur sententia illa, qua eadem nuncupatur
«mysticum Iesu Christi Corpus »; quae quidem sententia ex
iis effluit ac veluti efflorescat, quae et in Sacris Litteris et in
sanctorum Patrum scriptis crebro proponuntur.

«it 4t* -It
TV* *7v* "A*

Ecclesiam esse corpus saepe Sacra Eloquia praedicant.
« Christus, inquit Apostolus, est Caput Corporis Ecclesiae ».. ,a
Quodsi corpus est Ecclesia, unum quiddam et indivisum sit
oportet secundum illud Pauli : « Multi unum corpus sumus in
Christo ». Nec solummodo unum quiddam et indivisum esse 14
debet, .sed aliquid etiam concretum ac perspicibile, ut Decessor
Noster fel. rec. Leo XIII in Encyclicis Litteris Satis cognitum
affirmat: « Propter eam rem quod corpus est, oculis cernitur
Ecclesia ». Quapropter a divina veritate ii aberrant, qui J5
Ecclesiam ita eifingunt, ut neque attingi neque videri possit,

11 Cf. Conc. Vat., Const. de Eccl., prol.
12 Cf. ibidem, Const. de fid. cath., cap. 1.
" Col., I, 18.
" Rom., XII, 5.
" Cf. A. S. S., XXVIII, p. 710.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.