AAS 35 (1943), p. 202

etiam mystici Corporis membris contagionis periculum removeatur,
immo potius virtutis iisdem praestetur incitamentum
atque exemplum. Neque id satis;nam per sacram Eucharistiam
fideles uno eodemque epulo enutriuntur ac roborantur, atque
inter se et cum divino totius Corporis Capite ineffabili ac divino
copulantur vinculo. Ac postremo hominibus ad mortem oblanguescentibus
praesto est pia Mater Ecclesia, quae per sacram
infirmorum unctionem, si non semper mortalis huius corporis
sanitatem, ita volente Deo, impertit, supernam tamen sauciatis
animis medicinam praestat, ut novos cives novosque sibi
datos praestites coelo transmittat, divina bonitate omne per
aevum fruituros.
Ac peculiari modo Christus socialibus Ecclesiae necessitatibus
per duo instituta ab se sacramenta consuluit. Matrimonio
enim, quo coniuges sibi invicem sunt ministri gratiae, externo
Christianae consortionis providetur ordinateque incremento;et
quod maius est, rectae etiam religiosaeque subolis educationi,
sine qua mysticum eiusmodi Corpus gravissimum in discrimen
vocaretur. Sacro autem Ordine ii Deo mancipantur ac consecrantur,
qui Eucharisticam Hostiam immolent, qui fidelium
gregem Angelorum Pane et doctrinae pabulo enutriant, qui divinis
eum praeceptis consiliisque dirigant, qui ceteris denique
supernis muneribus confirment.
Quam ad rem animadvertendum est, quemadmodum Deus
initio temporis hominem ditissimo corporis apparatu instruxit,
quo creatas res sibi subiceret, ac multiplicatus repleret terram,
ita eum christiani aevi exordio necessariis opibus comparasse
Ecclesiam, ut, pene innumeris superatis periculis, non modo
universum terrarum orbem, sed caelestia quoque repleret regna.
In Ecclesiae autem membris reapse ii soli annumerandi sunt,
qui regenerationis lavacrum receperunt veramque fidem profitentur,
neque a Corporis compage semet ipsos misere separarunt,
vel ob gravissima admissa a legitima auctoritate seiuncti
sunt. « Etenim in uno Spiritu, ait Apostolus, omnes nos in
unum Corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive gentiles, sive

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.