AAS 35 (1943), p. 220

operatur; ille denique est, qui dum Ecclesiae nova semper in
dies, sua afflante gratia, incrementa parit, membra tamen, a Corpore
omnino abscissa, renuit sanctitatis gratia inhabitare. Quam
quidem Iesu Christi Spiritus praesentiam operationemque sapientissimus
Decessor Noster imm. mem. Leo XIII Encyclicis
Litteris Divinum illud per haec verba presse nervoseque significavit
: « Hoc affirmare sufficiat, quod cum Christus Caput sit
Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit eius anima ».1 0 6
Si vero vitalem illam vim virtùtemque, qua tota Christianorum
communitas a Conditore suo sustentatur, iam non in
semet ipsa, sed in creatis, qui inde oriuntur, effectibus spectamus,
in caelestibus ea muneribus consistit, quae Redemptor noster
una cum Spiritu suo Ecclesiae impertit, unaque cum Spiritu
suo, supernae lucis dator sanctitatisque effector, operatur.
Ecclesia igitur haud aliter ac sancta eius omnia membra, grandem
hanc Apostoli sententiam sibi sumere potest: « Vivo
autem; iam non ego; vivit vero in me Christus ».1 0 7
Haec Nostra de « Capite mystico »1 0 8 facta eloquia imperfecta
quidem manerent, si non paucis saltem attingeremus
hanc eiusdem Apostoli sententiam: « Christus Caput est Ecclesiae:
Ipse Salvator Corporis eius ».1 0 9 Hisce enim verbis postrema
indicatur ratio, cur Corpus Ecclesiae Christi nomine
donetur. Est nempe Christus huius Corporis divinus Servator.
Ipse enim iure meritoque a Samaritanis praedicatur « Salvator
mundi »; 1 1 0 immo absque ullo dubio dicendus est « Salvator
omnium » ; quamvis cum Paulo sit addendum : « maxime fidelium
)).1 1 1 Prae aliis videlicet omnibus, membra sua, quae Ecclesiam
constituunt, acquisivit sanguine suo. 1 1 2 Haec tamen,
cum supra de Ecclesia e Cruce orta, de Christo lucis datore

lüíA. 8. S., XXIX, p. 650.
107 Gal., II, 20.
•,08 Cf. AMBROS.., De Elia et ieiun., 10, 36-37 et In Psalm. 118, serm. 20, 2 : MIGNE,
P. L., XIV, 710 et X V , .1483
109 Eph., V, 23.

1 1 0 IOANN., IV, 42.
1 1 1 Cf. I Tim., IV, 10.
Act., XX, 28.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.