AAS 35 (1943), p. 228

Christi pabulo enutrimur, eademque Christi auctoritate et magisterio
regimur. Quodsi idem in omnibus fidei spiritus virescit,
omnes quoque eandem vitam « in fide vivimus Filii Dei, qui
dilexit nos et tradidit semet ipsum pro nobis » ; et Christusu : f
Caput nostrum vivida fide in nobis susceptus et habitans in
cordibus nostris, 1 4 4 sicut fidei nostrae est auctor, ita erit et
consummator.1 4 5
Sicut autem per fidem hisce in terris Deo ut veritatis fonti
adhaeremus, ita eum per christianae spei virtutem appetimus
ut fontem beatitatis, « exspectantes beatam spem et adventum
gloriae magni Dei ».1 4 6 Ob commune autem illud caelestis
Regni desiderium, quo heic manentem civitatem habere Tenuimus,
sed futuram inquirimus, 1 4 7 supernamque gloriam anhelamus,
gentium Apostolus dicere non dubitavit: « Unum Corpus
et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
»; 148 immo Christus in nobis veluti spes gloriae residet.
149
At si fidei et spei nexus, quibus cum Divino Redemptore
nostro in mystico eius Corpore iungimur, magnae sunt gravitatis
maximique momenti, non minoris profecto gravitatis efficientiaeque
sunt vincula caritatis. Namque, si etiam in rerum
natura aliquid praestantissimum est amor, ex quo vera amicitia
ducitur, quid de superno illo amore dicendum, qui ab ipso
Deo in animos infunditur nostros? « Deus caritas est, et qui
manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo ». Quae qui- 150
dem caritas id efficit quasi ex constituta a Deo lege, ut in nos
amantes eum redamantem descendere iubeat, secundum illud:
«Si quis diligit me..., et Pater meus diriget eum, et ad eum
veniemus et mansionem apud eum faciemus». Caritas igitur 151

1 4 s Cf. Gal., II, 20.
1 1 4 Cf. Eph., III, 17
" Cf. Hebr., XII, 2a
146 Tit., II, 13.
1 4 7 Cf. Hebr., XIII, 14.
14a Eph., IV, 4.
1 4 8 Cf. Col., I, 27.
150 / Ioann., IV, .10.

J" IOANN., XIV, 23.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.