AAS 35 (1943), p. 275

nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae ., vel quolibet alio, licet substan-1

tiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emana-tas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos
spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super bis a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit, irritum
prorsus et inane, esse et fore volumus ac decernimus; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, specialibus, vel generalibus constitutionibus
et ordinationibus apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis
quibuscumque, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus
per praesentes derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis
vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, evectionis, subiectionis, constitutionis, concessionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio, die vigesima tertia Maii mensis, Pontificatus
Nostri anno quinto.

ALOISIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
a Secretis Status S. C. Consistorialis a Secretis

s»
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco £8 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXVII, n. 40 - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.