AAS 35 (1943), p. 301

Acta Pii Pp. XII 301,

stolicis Vigilantiae, die xxx mensis Octobris, anno MCMII datis,
Consilium, seu Commissionem, quam vocant, gravium virorum
constituit, « qui eam sibi haberent provinciam, omni ope curare
et efficere, ut divina eloquia et exquisitiorem illam, quam
tempora postulant, tractationem passim apud nostros inveniant,
et incolumia sint non modo a quovis errorum afflatu, sed etiam
ab omni opinionum temeritate »; quod quidem Consilium 12
Nos quoque, decessorum Nostrorum exemplum secuti, re ipsa
firmavimus et auximus, illius ministerio, ut pluries antea, usi,
ut Sacrorum librorum interpretes ad sanas illas catholicae exegeseos
leges revocaremus, quas Sancti Patres et Ecclesiae Doctores
et Summi ipsi Pontifices tradiderunt. 13

Heic autem haud abs re alienum videtur grate recolere, quae
Nostri subinde Decessores in eumdem finem praecipua et utiliora
contulerunt, quaeque felicis incepti Leoniani dixerimus
sive complementa sive fructus. Ac primo quidem Pius X, volens
« certam suppeditare rationem, unde bona paretur copia magistrorum,
qui gravitate et sinceritate doctrinae commendati, in
scholis catholicis Divinos interpretentur Libros, ... academicos
prolytae et doctoris in Sacrae Scripturae disciplina gradus ...
a Commissione Biblica conferendos » instituit; deinde legem 14
tulit « de ratione studiorum S. Scripturae in Seminariis Clericorum
servanda » eo nempe spectans, ut sacrorum alumni
(( non modo vim rationemque et doctrinam Bibliorum haberent
ipsi perceptam et cognitam, sed etiam scite probeque possent
et in divini verbi ministerio versari, et conscriptos Deo afflante
libros ab oppugnationibus ... defendere »; denique, « ut in 15
Urbe Roma altiorum studiorum ad Libros Sacros pertinentium
haberetur centrum, quod efficaciore, quo liceret, modo doctri-

12 Cf. LEONIS XIII Acta XXII, p. 232 ss.; Ench. Bibl. n. 130-141 ; v. nn. 130, 132.
1S Pontificiae Commissionis de Re biblica Litterae ad ExefBos PP. DD. Archiepiscopos
et Episcopos Italiae d. d. 20 Aug. 1941 ; Acta Ap. Sedis XXXIII (1941), pp. 465-472.
14 Litt. Apost. Scripturae Sanctae d. d. 23 Febr. 1904; Pu X Acta I, pp. 176-179;
Ench. Bibl. nn. 142-150; v. nn. 143-144.
15 Cf. Litt. Apost. Quoniam in re biblica d. d. 27 Mart 1906; PII X Acta III,
pp. 72-76; Ench. Bibl nn. 155-173, v. n. 155.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.