AAS 35 (1943), p. 309

fieri posset, corriger en tur, in Ecclesiae Sanctae Dei utilita- 25
tem tandem aliquando vulgandae. Cui voto, si tunc propter
temporum difficultates aliaque impedimenta non plene responderi
potuit, in praesens, ut fore confidimus, doctorum catholicorum
collatis viribus perfectius ampliusque satisfieri potest.
Quod autem Vulgatam Tridentina Synodus esse voluit latinam
conversionem, « qua omnes pro authentica uterentur», id quidem,
ut omnes norunt, latinam solummodo respicit Ecclesiam,
eiusdemque publicum Scripturae usum, ac nequaquam, procul
dubio, primigeniorum textuum auctoritatem et vim minuit.
Neque enim de primigeniis textibus tunc agebatur, sed de latinis,
quae illa aetate circumferebantur conversionibus, inter quas
idem Concilium illam iure praeferendam edixit, quae «longo tot
saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est ». Haec igitur praecellens
Vulgatae auctoritas seu, ut aiunt, authentici non ob criticas
praesertim rationes a Concilio statuta est, sed ob illius
potius legitimum in Ecclesiis usum, per tot saeculorum decursum
habitum; quo quidem usu demonstratur eamdem, prout
intellexit et intellegit Ecclesia, in rebus fidei ac morum ab
omni prorsus esse errore immunem; ita ut, ipsa Ecclesia testante
et confirmante, in disputationibus, lectionibus concionibusque
tuto ac sine errandi periculo, proferri possit; atque
adeo eiusmodi authentia non primario nomine critica, sed
iuridica potius vocatur. Quapropter haec Vulgatae in rebus
doctrinae auctoritas minime vetat — immo id hodie fere
postulat — quominus eadem haec doctrina ex primigeniis
etiam textibus comprobetur et confirmetur, atque etiam quominus
passim in auxilium iidem textus vocentur, quibus recta
Sacrarum Litterarum significatio ubique magis in dies patefiat
atque explanetur. Ac ne id quidem Tridentini Concilii decreto
prohibetur, quominus nempe ad christifidelium usum et bonum
et ad faciliorem divini eloquii intellegentiam, conversiones in
vulgatas linguas conficiantur, eaeque etiam ex ipsis primige-

25 Ib. t. X, p. 471 ; cf. t. V, pi>. 29, 59, 65; t. X, p. 446 sq..

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.