AAS 35 (1943), p. 311
Talem cum dederint interpretationem, imprimis, ut diximus,
theologicam, efficaciter illos ad silentium redigent, qui,
asseverantes se vix quidquam in biblicis commentariis invenire,
quod mentem ad Deum extollat, animum enutriat, interiorem
vitam promoveat, ad spiritualem quamdam et mysticam,
ut aiunt, interpretationem confugiendum esse dictitant. Quod
quam parum recte profiteantur, ipsa multorum experientia
docet, qui verbum Dei iterum atque iterum considerantes ac
meditantes, suum animum perfecerunt, et erga Deum sunt vehementi
amore permoti; idemque perpetua Ecclesiae institutio
ac summorum Doctorum monita lucide ostendunt. Non omnis
sane spiritualis sensus a Sacra Scriptura excluditur. Quae enim
in Vetere Testamento dicta vel facta sunt, ita a Deo sapientissime
sunt ordinata atque disposita, ut praeterita spirituali modo
ea praesignificarent, quae in novo gratiae foedere essent futura.
Quare exegeta, sicut litteralem, ut aiunt, verborum significationem,
quam hagiographus intenderit atque expresserit,
reperire atque exponere debet, ita spiritualem etiam, dummodo
rite constet illam a Deo fuisse datam. Deus enim solummodo
spiritualem hanc significationem et novisse potuit, et nobis
revelare. Iamvero eiusmodi sensum in Sanctis Evangeliis
nobis indicat, nosque edocet divinus ipse Servator; hunc etiam,
Magistri exemplum imitati, Apostoli loquendo scribendoque
profitentur; hunc perpetuo tradita ab Ecclesia doctrina ostendit;
hunc denique antiquissima liturgiae usus declarat; ubicumque
rite adhiberi potest notum illud pronuntiatam: Lex
precandi lex credendi est. Hunc igitur spiritualem sensum,
a Deo ipso intentum et ordinatum, exegetae catholici ea diligentia
patefaciant ac proponant, quam divini verbi dignitas
exposcit; alias autem translatas rerum significationes. ne
tamquam genuinum Sacrae Scripturae sensum proferant, religiose
caveant. Nam etsi, in concionatoris praesertim obeundo
munere, amplior quidam Sacri Textus usus translata verborum
ratione habitus, ad res fidei et morum illustrandas
et commendandas utilis esse potest, dummodo moderate ac