AAS 35 (1943), p. 320
adhibeat, studio utique omnium elata ac sustentata, omnis
sinceri fructus omnisque in scientia catholica solidi profectus
condicio est et fons, ut praeclare admonet decessor Noster
fel. rec. Leo XIII cum dicit: « Nisi salva consensione animorum
collocatisque in tuto principiis, non licebit ex variis multorum
studiis magnos exspectare huius disciplinae progressus ».3 4
Qui ingentes illos consideraverit labores, quos exegesis catholica
per duo fere annorum milia suscepit, ut verbum Dei,
per Sacras Litteras hominibus impertitum, penitius cotidie perfectiusque
intellegatur, vehementiusque adametur, facile is sibi
persuaserit christifidelibus, ac praesertim sacerdotibus, grave
eiusmodi officium esse, ut thesauro illo a summis ingeniis per
tot saecula congesto, copiose et sancte utantur. Sacros enim
Libros Deus hominibus non ideo concessit, ut eorum satisfaceret
curiositati, vel ut studendi investigandique praeberet argumentum,
sed quemadmodum animadvertit Apostolus, ut divina
haec eloquia nos possent « instruere ad salutem pei
fidem quae est in Christo Iesu » et « ut perfectus esset
homo Dei ad omne opus bonum instructus». Sacerdotes 35
igitur, quibus aeternae fidelium salutis procuratio commissa
est, postquam sacras paginas diligenti studio ipsi perquisierint,
suasque precando meditandoque effecerint, supernas divini
verbi opes sermonibus, homiliis, exhortationibus sedulo
promant; iidemque christianam doctrinam sententiis ex Sacris
Libris haustis confirment, praeclaris exemplis e sacra historia,
ac nominatim é Christi Domini Evangelio illustrent, atque haec
omnia — accommodationibus illis, privato arbitrio inductis
et ex rebus longe alienis expetitis, quae quidem divini sermonis
non usus sed abusus sunt, studiose diligenterque vitatis
— adeo eloquenter, adeo dilucide clareque proponant, ut
fideles non solum ad vitam recte conformandam moveantur et
incendantur, sed summam etiam animo concipiant Scripturae
5 4 Litt. Apost. Vigilantiae; LEONIS XIII Acta XXII, p. 237; Ench. Bibl. n. 136.
s s Cf. II Tim. III, 15, 17.