AAS 36 (1944), p. 198
nam S. Sedes hinc inde, concessa gratia solutionis vinculi, explicitum det
monitum, ut alteri parti indigenti et proli ante nuptias generatae quantum
fieri possit consulatur ; immo, curnam aliquando petitam gratiam
solutionis matrimonii deneget, quia orator recusat parti, a qua recedere
vult, debito modo succurrere.
41. - Quamvis autem exstinctum « matrimoniale ius ad adiutorium »
non exstinguat eo ipso alios titulos auxili exigendi, tamen ipsum hoc*
secundarium ius ex sese nequit esse ratio, ob quam perdurano vinculi
exigatur, si pro solutione vinculi adsit causa proportionate gravis. Tale
quid exigere aequivalet tentamini invertendi ordinem ab ipsa natura
constitutum atque innititur falso fundamento. Subordinatam enim et
dependens ius nunquam potest, ratione sui, superare vel impedire ius
principale ex quo manat. Solum si causae, ad obtinendam dispensationem
super rato adductae, sint insufficientes, non tantum ius principale,
sed etiam iura subordinata obstant concessioni imploratae gratiae, quoniam
ex sese et ex titulo iustitiae exigunt ut vinculum permaneat. Sunt
enim vera iura matrimonialia, ab Auctore naturae coniugibus data, matrimonio
intrinseca, non tantum ab extrinseco ad illud acceden tia.
42. In facto. - Uterque coniux in iudicio declaravit matrimonium nunquam
consummatum fuisse. Vir ad rem haec exposuit : « IL domicilio
coniugale non fu mai instaurato. Andai una volta in casa sua per il battesimo
del bambino e un'altra volta, quando aveva sei anni, perchè era
molto ammalato. Ci siamo veduti diverse altre volte per la strada o al
negozio per parlare del bambino e per l'assegno mensile che io le passo.
Le ho anche curato i denti (sci. in cubiculo sui heri, apud quem Titus
laborat uti artifex technicus). Ma i rapporti di marito e moglie non vi
sono mai stati e il matrimonio non è stato consumato ». Et mulier ait :
« Egli (die sci. nuptiarum) mi riaccompagnò a casa, ma non volle salire.
Non ci vedemmo più fino alla nascita del bambino, e comunicammo
soltanto per telefono. Egli prese parte al battesimo del bambino e alla
piccola festicciola di famiglia, insieme ai suoi parenti. Sia in questa
circostanza che in molte altre i miei e suoi parenti insistettero perchè si
instaurasse la convivenza, ma egli non ne volle sapere .... Solo un'altra
volta egli venne in casa mia per una malattia del bambino. Noi c'incontriamo
rare volte e sempre in strada per trattare di cose riguardanti
il bambino ». Equidem mulier oblita est commemorare se etiam in cubiculo
(vulgo : gabinetto) medici dentium, apud quem Titus occupatus
est uti « odontotecnico », vidisse suum maritum et cum eo locutam esse,
sed per se patet hisce occasionibus matrimonium non potuisse consummari.