AAS 36 (1944), p. 204

ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
«quadragesimo tertio, die decimaoctava Decembris mensis, Pontificatus
Nostri anno quinto.

ALOYSIUS Card. MAGLIONE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

a Secretis Status 8, C. Consistorialis'a Secretis

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco 8? Plumbi

Reg. in Cano. Ap., vol LXVIII, n. 20. - Al. Trussardi.

II

DE SHUNTEHPU

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE SHUNTEHFU IN SINIS IN VICARIATUM APOSTOLI-

CUM EXTOLLITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

* AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter ansietudines quibus premimur ob immane bellum, quod totum
fere iacta t orbem terrarum, grande. Nobis solacium affert nosse catholicam
rem in partibus infidelium, quamvis magnas inter difficultates, non
mediocre incrementum suscipere. Quod quidem laeto animo accepimus
contingere in Praefectura Apostolica de Shuntehfu in Sinis, in qua, indefesso
labore constantique zelo Missionariorum Congregationis Missionis
Sodalium, quibus illa undecim iam annos concredita est, christiana
religio non parum floruit, et missionalia opera multiplicata sunt. Ut testimonium
itaque iisdem Evangelii praeconibus meritae laudis praebeatur
et animus simul addatur ad novos maioresque in dies exantlandos
labores, precibus annuendum censuimus dilecti Filii Congregationis Missionis
Superioris Generalis, quibus ipse enixe expostulavit ut Praefectura
illa de Shuntehfu ad maioris dignitatis gradum elevetur. Dé venerabilium
igitur Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide praepositorum consilio, suppleto, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.