AAS 36 (1944), p. 206

Tertii Ordinis Regularis Sancti Francisci enixas humilesque preces Nobis
adhibet. Refert quidem ad Nos ipse postulator templum memoratum,
iam ab Episcopali Curia Maioricensi concessum religiosae ex ipso Ordine
provinciae ab Immaculata Conceptione nuncupatae, amplitudine maiestateque
enitere nec non divite et copiosa supellectili ditatum esse, historicis
vero memoriis magni momenti conspicuum, ac praesertim ob Raymundi
Lulli corpus quod ibidem pie servatur, cum notum sit omnibus
nomen Raymundi, qui ipsius Ordinis erat sodalis doctrina sanctitateque
perspicuus per omnes Hispaniarum fines celebrari. Nunc autem addictus
eidem templo religiosorum clerus sollicito studio divini cultus decori
consulit sacrasque inibi convenienti pompa uberrimoque cum spirituali
fructu functiones peragit. Haec animo repetentes, precibus memorati
Administri generalis, qui non modo e suo Ordine sodalium sed et catholicae
plebis loci fervida vota depromit, annuendum ut fidelium etiam
pietas magis magisque augeatur libenter censemus.
Conlatis itaque consiliis cum Venerabili Fratre Nostro Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali Episcopo Praenestino, Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris
deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
tenore perpetuumque in modum templum titulo Sancti Francisci
Assisiensis, Palmae positum intra fines Maioricensis dioecesis, hodieque
ad Tertium Ordinem regularem Sancti Francisci pertinens, titulo ac
dignitate Basilicae Minoris condecoramus iuribus privilegiisque liturgicis
adiectis quae de iure competunt. Haec benigne statuimus, decernentes
praesénts Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere,
illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis
non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xx
m. Iunii, an. MCMXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

A. Card. MAGLIONE, a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.