AAS 36 (1944), p. 29

gicos libros ediderit, et ubique fideliter servandos constituerit. Ipsa
insuper sacra Tridentina Synodus (Sess. VII, cap. XIII) de bis ritibus
decrevit in haec Verba : « Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae
Catholicae ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi
consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libito
omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari
posse, anathema sit ». Haec autem minime ofiiciunt quominus, ubicumque
gravis ratio suadeat, ritus aut caeremoniae a competenti auctoritate
mutari possint, ne fideles a Sacramentorum susceptione alienentur.
Quum vero plures Sacrorum Antistites, sacerdotes et missionales notum
fecerint quandoque in administratione Baptismi tam parvulorum quam
adultorum contagionis adesse periculum aures naresque baptizandorum
saliva oris sui tangendo, Sacra Bituum Congregatio, de mandato Sanctissimi
Domini Nostri Pii Papae XII, rubricam Ritualis Romani Tit. II,
cap. II, n. 13 ita reformandam decrevit : ((Postea sacerdos pollice accipit
de saliva oris sui (quod omittitur quotiescumque rationabilis adest causa
munditiei tuendae aut periculum morbi contrahendi vel propagandi)
et tangit aures et nares infantis... » et in futuris eiusdem Ritualis Romani
editionibus inserendam mandavit. Quibuscumque contrariis non
obstantibus.
Die 14 Ianuarii 1944.

C. Card. SALOTTI, Ep. Praen., Praefectus.

L. © S.
A. Carinci, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.