AAS 36 (1944), p. 37
ginitatem suam Domino Iesu Christo. Et Divinus hic Sponsus, fidelis
semper et generosior, qui in famulae suae corde duieem fecerat mansionem,
eam supernis donis uberrime cumulavit, passionis suae sociam
atque consolationis et potestatis consortem reddidit viventem pariter
et post mortem.
Illa namque fertur vel a pueritia prophetizans, et inter sacra sensibus
avocari solita, cordium arcana cognovisse, sanationes et prodigia
non pauca divina facultate perpetrasse.
Proximae tandem mortis praescia, ardenter petiit et, sicut desideraverat,
pluries recepit extrema Ecclesiae sacramenta, quibus angelica
pietate susceptis, in festo Sanctae; Priscae, anno millesimo ducentésimo
septuagesimo, lustris sex aetatis nondum expletis, diademati Christi innexa
Margarita caelos intravit. Yirgineum eius corpus futurae resurrectionis
decus quoddam cum suavi fragrantia prae se ferens, solemni
pompa sepulcro illatum, supplicantium morbis, uti refertur, medicina
fuit : et multa prodigia narrantur et gratiae concessae, Dei Famulae
intercessione invocata, usque ad praesens.
Nil ergo mirum est quod Margaritae nomen celeberrimum est in
Hungarica regione, clarumque in aliis: terrenam namque patriam heroicarum,
virtutum suavitate, atque sanctitudinis lumine atque miraculorum
fama ipsa illustravit; sed extra quoque patriae fines per inditum
praecipue Praedicatorum Ordinem, qui singulari se Beatae protectione
auctum gloriatur, nomen illud gloriosum evasit sive legendis,
quae de Margarita uti de sancta statim post eius obitum evulgatae
sunt, sive maxime ex processu apostolica auctoritate sex post annojs a
regiae Virginis morte constructo, in quo saepe saepius Beatae vel Sanctae
titulus a testibus Margaritae tribuitur, ab ecclesiastica, suprema
quoque, auctoritate sancitus.
Cultus autem huic Dei Famulae exhibitus, statim post pretiosum
eius obitum inceptus, novo semper lumine coruscans, ad nostra usque
tempora pervenit. Etenim luce clarius eruitur tum ex biographicis historiis,
variis linguis concinnatis; tum ex monumentis; quae inter pretiosum
pallium exstat ab Elisabeth, Hungariae Regina, uti fertur, Nostrae
Basilicae S. Petri anno millesimo trecentesimo quadragesimo tertio donatum,
in quo, una cum B. Virginis Mariae, Ss. Apostolorum Petri
et Pauli, quatuor Hungaricae regiae familiae Sanctorum imaginibus,
Margaritae quoque filiae Regis Hungariae conspiciebatur imago, cui
quoque Sanctae titulus tribuebatur; tum ex fidelium veneratione erga
Famulae Dei sepulcrum et reliquias; tum ex pluribus Beatae depictis
imaginibus, decurrente aetate auctis, quibus publicus venerationis cui-