AAS 37 (1945), p. 101

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

CINCINNATENSIS

(INDIANOPOLITANI)

A METROPOLITICO ARCHIEPISCOPI CINCINNATENSIS IURE DIOECESIS INDIANA-

POLITANA SOLVITUR EI' AD METROPOLITANAE ECCLESIAE GRADUM ET DI-

GNITATEM EVEHITUR^ ATQUE EX EA ET A DIOECESI WAYNE CASTRENSI,

(ET IPSA A PROVINCIA ECCLESIASTICA CINCINNATASI ABSTRACTA), ET EX

DIOECESIBUS EVANSVICENSI ET LAFAYETTENSl IN INDIANA, NUPER ERECTIS,

NOVA CONSTITUITUR ECCLESIASTICA PROVINCIA INDIANAPOLITANA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad christianae plebis disciplinam aptins moderandam plurimum sane
confert ut peramplae ecclesiasticae provinciae dividantur novaeque exinde
provinciae constituantur. Quod quidem perpendentes Nos benigne excipiendam
duximus petitionem venerabilis Fratris Ioannis Timothei
Mac Nicholas, Archiepiscopi Cincinnatensis, qui ab hac Apostolica Sede
postulavit ut ecclesiastica sua provincia dismembretur et nova exinde
erigatur ecclesiastica provincia. Quare Nos, de venerabilium Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali
praepositorum consulto, praehabito quoque voto venerabilis Fratris
Hamleti Ioannis Cicognani, Archiepiscopi titularis Laodicensis in Phrygia
ac Delegati Apostolici in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis,
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua
interesse praesumant consensu, certa scientia ac de apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine a metropolitico archiepiscopalis Ecclesiae Cincinnatensis
iure Indianapolitanam dioecesim solvimus eamque ad Metropolitanae
Ecclesiae gradum et dignitatem evehimus et extollimus. Item
ab eadem ecclesiastica provincia Cincinnatensi dioecesim Wayne Castrensem
abstrahimus atque eam novasque dioeceses Evansvicensem et
Lafayettensem in Indiana, hac ipsa die Apostolicis sub plumbo Litteris
a Nobis erectas, novae metropolitanae Ecclesiae Indianapolitanae suffraganeas
constituimus; quae proinde una cum ipsa archidioecesi Indianapolitana
novam provinciam constituent. Novae itaque huic metropolitanae
Ecclesiae Indianapolitanae eiusque pro tempore Archiepiscopis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.