AAS 37 (1945), p. 105

ticum peractae exsecutionis actorum exemplar ad Sacram Congregationem
Consistorialem quam primum fieri poterit transmittendi. Praesentes
autem Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod quilibet
quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam si specifica
et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis non
consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut
nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae vel quolibet alio, licet substantiali
et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam vocari
posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine
factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et, si secus super his a quocumque, quavis
auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus
et inane esse ac fore volumus et decernimus; non obstantibus, quatenus
opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque
Conciliis editis generalibus vel specialibus Constitutionibus et
Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum,
Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis, etiam
speciali mentione dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus
autem ut harum Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in
ecclesiastica dignitate vel ofiicio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides quae hisce Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati, decreti,
delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Aposto] or um Petri et Pauli
se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die vicesima prima octobris mensis, Pontificatus
Nostri anno sexto.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

Decanus S. Collegii S. C. Consistorialis a Secretis

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Aposta

Loco £B Plumbi

Reg., in Cane. Ap., vol. LXIX, n. 9 - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.