AAS 37 (1945), p. 108

vel specialibus Constitutionibus et ordinationibus apostolicis et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus,
ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus
per praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum
transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus
Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis,
subiectionis, statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero
id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die vigesima prima Octobris mensis, Pontificatus
Nostri anno sexto.

Pro S. E. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI

Decanus 8. Collegii Sí. C. Consistorialis a Secretis

Carolus Respighi, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXIX, n. IS - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLICAE

PIA UNIO MATRUM CHRISTIANARUM, VULGO « BRUDERSCHAFT CHRISTLICHER

MÜTTER )) NUNCUPATA, IN TEMPLO ABBATIALI EINSIDLENSI CANONICE INSTI

TUTA, AD PRIMARIAE DIGNITATEM PRO OMNIBUS HELVETIAE DIOECESIBUS

EVEHITUR.
PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Nobis exponendum curavit Venerabilis
Frater Sedunensium Episcopus, nomine quoque ceterorum Helvetiae
Episcoporum, admodum in votis habere ut ad primariae dignitatem
evehere dignemur inter fines Helvéticos Piam Consociationem Matrum
christianarum, « Bruderschaft Christlicher Mütter » vulgo nuncupatam,
quae sub patronatu Beatae Mariae Virginis Einsidlensis et Sancti Mein
radi canonice erecta est in templo abbatiali Monasterii Einsidlensis ex

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.