AAS 37 (1945), p. 133

PIAUHYENSIS
(PARNAÏBENSIS, OEIRENSIS)

A PERAMPLO DIOECESIS PIAUHYENSIS TERRITORIO DUAE SEIUNGUNTUR PARTES,

EX QUIBUS DUAE NOVAE ERIGUNTUR DIOECESES « PARNAIBENSIS » ET « OEI-

RENSIS ». DECERNITUR INSUPER UT DIOECESIS PIAUHYENSIS, MUTATO NO-

MINE, (( TERESIANA » POSTHAC APPELLETUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad dominici gregis bonum salubrius provehendum eiusque regimen
aptius consulendum solet Apostolica Sedes dioeceses nimio territorio
redundantes dividere et alias exinde dioeceses constituere, aliis concredendas
Praesulibus. Libenter itaque excipiendas duximus venerabilis Fratris
Severini Vieira de Mello, Episcopi Piauhyensis preces, qui, animarum
saluti satius providere cupiens, a Nobis expostulavit ut plures a
perampla sua dioecesi paroeciae seiungantur atque duae aliae ex eis
erigantur dioeceses. Quapropter, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum
consulto, suffragante venerabili Fratre Benedicto Aloisi Masella, Archiepiscopo
titulari Caesariensi in Mauretania et apud Brasilianam Rempublicam
Nuntio Apostolico, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature
perpensis ac certa scientia, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
a Piauhyensis dioecesis territorio duas partes separamus, quarum altera
novem paroecias comprehendit, nempe : Parnaiba, Luiz Gorreia, Barros,
Burity dos Lopes, Petro Secundo, Periperi, Piracuruca, BataTha, et
Porto Alegre; altera vero octo paroecias, nempe: Oeiras, Jaicos, Patrocinio,
Paulista, Picos, Floriano, Jerumenha et Simplicio Mendes comprehendit.
Ex ita avulsis territorii dioecesis Piauhyensis partibus novas
duas dioeceses erigimus et constituimus; quarum unam ab urbe Parnaiba,
in qua sedem episcopalem statuimus, « Parnaibensem » nuncupati
decernimus ; ipsiusque Episcopi cathedram in ecclesia paroeciali, Deo in
honorem Nostrae Dominae Matris Divinae Gratiae dicata, in eadem urbe
exstante, Agimus, quae proinde ad Ecclesiae cathedralis gradum et
dignitatem evehimus. Alteram vero partem in novam quoque erigimus
et constituimus dioecesim, quam ab urbe Oeiras, in qua episcopalem
federn Agimus, « Oeirensem » appellandam volumus ; et ecclesiam paroe-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.