AAS 37 (1945), p. 136

HITANUCENSIS
(HUANCAYENSISÌ

A DIOECESI HUANUCENSI TERRITORII PARS SEIUNGITUR ET NOVA EXINDE

<( HII ANCA YENSIS » DIOECESIS ERIGITUR, METROPOLITANAE ECCLESIAE LI-

MANAE SUFFRAGANEA.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Supremum Apostolatus munus Romano Pontifici divinitus commissum
illud quoque postulare videtur ut, si qua exstet dioecesis nimia territorii
amplitudine redundans, ad maiorem dominici gregis utilitatem procurandam,
pars ex illa seiungatur, quae possit in novam dioecesim constitui.
Quae quidem animo repetentes, Nos, praehabito favorabili voto
venerabilium Fratrum Francisci Berroa, Episcopi Huanucensis, et Fernandi
Cento, Archiepicopi titularis Seleuciensis Pierii et apud Péruvianam
Rempublicam Nuntii Apostolici, Nobis oblatas preces de Huanucensi
dioecesi dismembranda deque nova erigenda libentissime excipiendas
duximus. Suppleto igitur, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum
qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature perpensis ac
certa scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, ex Huanucensi
dioecesi civilem provinciam seiungimus, vulgo Juran nuncupatam,
prout est recenter circumscripta, atque, ex ita avulso territorio,
novam erigimus et constituimus dioecesim, quae, ex urbe Ifuaneayo ibidem
exstante, « Huancayensem » appellari decernimus. Limites igitur
dioecesis Huanucensis intra fines posthac erunt provinciarum civilium
Huánuco et Cerro de Pasco. Novae autem dioecesis sedem et Episcopi cathedram
in praefata urbe Euancayo statuimus, cui proinde, civitatis -episcopalis
titulo insignitae, iura omnia et privilegia, quibus ceterae per
orbem exornantur episcopales sedes concedimus. Paroecialem autem
Ecclesiam Triadi Sanctissimae dicatam, in illa urbe exstantem, ad Cathedralis
gradum et dignitatem extollimus eamque honoribus, privilegiis
ac iuribus ad iuris normam donamus; et pro tempore Episcopis
Huancayensibus iura, honores et privilegia tribuimus, quibus ceteri
Praesules fruuntur, eosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri ligantur. Novam hanc dioecesim metropolitanae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.