AAS 37 (1945), p. 185

cum Romanis Pontificibus iam antiquitus intercessere. Nostis enim inde
ab Ecclesiae originibus Decessores Nostros non ut externos cives, sed ut
Patres amantissimus fuisse apud vos habitos; ac supernae veritatis praecones
ex hac Apostolica Sede identidem in insulas vestras fuisse missos,
qui christiana praecepta vel primitus inveherent, vel, decursu temporis
labefactata, reviviscere iuberent et in pristinum redintegrari decus.
In hoc autem viro praeclarissime, cuius felicem ad christianam unitatem
reditum commemoraturi estis, id potissimum intenta consideratione
meditationeque Nobis videtur dignum, quod totam suam «vitam
impendere vero omnique nisu atque indefatigabili labore illud asse
qui studuit ; et postquam catholicae doctrinae pulchritudo appetenti eius
menti illustrius refulsit, non eum difficultates omne genus, non praeiudicatae
opiniones rerumque iacturae, non amicorum denique indignationes
retardarunt ac praepedierunt quominus adeptae veritati penitus
adhaeresceret ; quin immo eam ita in posterum, immotus ac sibi semper
constans, retinuit, ut praecipuam totius suae vitae cursus normam redderet,
ex eaque summum animo gaudium hauriret. Id procul dubio, Venerabilis
Frater, peculiari quadam ratione Ioanni Henrico Newman laudi
est tribuendum ; quamvis nec pauca nec levia sint cetera eius brnamenta
> quae profecto eius amplitudinem eiusque gloriam futurae usque
aetati commendant. Quodsi « nullo ..¿ suavior animo cibus est, quam cognitio
veritatis » , 2 at cum de vera religionis doctrina agitur, quacum
sempiterna cuiusque nostrum salus arctissime coniungitur, tum diligentissima
atque acerrima eius inquisitio ac pervestigatio humanae mentis
magnitudinem nobilitatemque demonstrat, eiusque plena possessio ampliorem
felicioremque animum efficit. Huius igitur praeclari viri commemoratio
non modo iis utilissimam fore rëputamus, qui, in Catholicae
Ecclesiae gremio commorantes, religiosae fruuntur doctrinae integritate,
sed iis etiam — apud vos non paucis — qui supernae assequendae
incorruptaeque veritatis studio acrius hodie sollicitantur atque impelluntur,
quique ad Principis Apostolorum Sedem ad almamque Romam
libera a praeiudicatis opinationibus mente respiciunt, in eademque sacra
christianae religionis incunabula venerantur. Eos Nos omnes impensa
caritate complectimur ; iisdemque caelestia illa precamur ominamurque
a Deo solacia et gaudia, quibus Ioannes Henricus Newman, post
tot labores, curas anxitudinesque conquiescens, in terrestri etiam hoc
exsilio feliciter tandem recreatus laetatusque est.

Interea vero proximis hisce celebrationibus vestris uberes a Deo exo-

1 IUVENAL. , Satir. I V , 91.

2 LACTANT., Dé falsa religione, I , 1 (MIGÑE, PL, V I , c. .118).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.