AAS 38 (1946), p. 354

Apostolicae Sedis commentario officiali edendum, vim legis habere incipiat
a die I Ianuarii Î947.a
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de Disciplina Sacramentorum,
die 14 Septembris anni 1946.

D. Card. JORIO, Praefectus.

F. Bracci, Secretarius:

' \ ' • II

DISCIPLINA CODICIS I. C. SERVANDA IN CONFIRMATIONE CONFERENDA VI HUIUS;
APOSTOLICI INDULTI.

1. - Sacerdos, cui facultas haec concessa fuerit, probe sciat sacramentum
Confirmationis conferri debere per manus impositionem cum
unctione chrismatis in fronte et per verba in pontificalibus libris ab
Ecclesia probatis praescripta (can. 780).
2. - Hoc sacramentum, quod characterem imprimit, iterari nequit;
si vero prudens dubium exsistat, num revera vel num valide collatum
fuerit, sub conditione iterum conferatur (can. 732).
3. - Chrisma, quod huic sacramento administrando, etiamsi per presbyterum
simplicem, inservit, debet esse ab Episcopo, cum Apostolica
Sedé communionem habente, consecratum feria V in Coena Domini proxima
superiore ; neque adhibeatur vetus, nisi necessitas urgeat. Mox deficienti
oleo benedicto aliud oleum de olivis non benedictum adiiciatur,
etiam iterato, minore tamen copia (can. 734, 781). Numquam vero licet
sine chrismate Confirmationem administrare vel illud ab Episcopis haereticis
aut schismaticis accipere. Unctio autem ne fiat aliquo instrui
mento, sed ipsa ministri manu capiti confirmandi rite imposita
(can. 781 § 2).
4. - Presbyter latini ritus cui, vi indulti, haec facultas competat,
Confirmationem valide confert solis fidelibus sui ritus, nisi in indulto
aliud expresse cautum fuerit. Nefas est presbyteris ritus orientalis,
qui facultate vel privilegio gaudent Confirmationem una cum baptismo
infantibus sui ritus conferendi, eandem ministrare infantibus latini
ritus (can. 782 4 et 5).
5. - Presbyter privilegio Apostolico donatus, obligatione tenetur sacramentum
hoc illis, quorum in favorem est concessa facultas, rite et
rationabiliter petentibus conferendi (can. 785 §§ 1 et 2). ;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.