AAS 38 (1946), p. 441

Paredes Virginis Aequatorianae aemula, tota fuit in imitatione,.Dei t
in eius dilectione ambulans, atque Christi vestigia premens se suaque pro
fidelibus atque infidelibus veluti oblationem et hostiam in odorem sua
vitatis tradidit. Quod autem oblatio haec Deo grata fuerit, evidenter
ostenditur ex fructibus inde secutis, uti mox delibabimus.
In parvo oppido v. d. Baba in provincia « Los Rios » in Aequatoriali
dicione, e Michaele Molina ac Rosa Ayala divitibus ac nobili quidem
genere, nobilioribus vero christianarum virtutum exercitio, anno 1828
nata est Mercedes. Non multo post eius nativitatem, familia se transtulit
ad urbem « Guayaquil ». Patre mature orbata, Mercedes sub diligenti
matris cura adulevit. Matite q|$q¿ue circa annum 1841 viam universae
carnis ingressa, Mercedes, divitiis affluens, aliquantulum pietate deferbuit
ac mundanis oblectamentisi parumper, licet non immodice, indulsit.
Equo olim delapsa, fracto brachio, quum diu lecto decumbere coacta
esset, fluxarum mundi rerum inanitatem perpendens, vitam pietatis ope:
ribus intentam statuit instaurare. Non multo autem post honestas nuptias,
quibus aliquando laverai, invicte repudiavit, nil seu propinquorum
seu civium dicteria curans. Cellam a ceteris segregatam in sororis
domo sibi elegit, ut liberius orationi instare et arctissimae paenitentiae
operibus, prout sibi a confessario concessum erat, attendere sibi liceret.
Paupertatis, castitatis et obedientiae vota, laicali condicioni accommodata,
emisit, quae ad unguem ipsa servavit. Sui animi moderatori e
Societate Iesu morem gerens, atque totam se proximorum saluti impendendi
desiderium complens sororis domum clam deseruit, paupérrimarum
orphanarum curam assumens. Deinde eidem moderatori obediens,
in Patrum Societatis Iesu missionalium adiutorium ad Jibaros evangelizandos
advolavit, quorum ferociam caritate ac patientia emollivit.
Post missionalium discessum, magno animi dolore missionem relinquere
coacta fuit. Post breves moras in urbibus « Cuenca » et « Guayaquil
», in urbe Riobamba constitit atque Instituti Sororum, quod sub
patrocinio B. Mariae Annae de Paredes posuit, summopere favente atque
impellente Episcopo, fundamenta iecit, quodque eo spectat ut pauperes
puellae orphanae atque derelictae excipiantur atque educentur ; mulieres
lapsae e vitiorum caeno conversae colligantur atque in bono confirmentur,
demum ut adulescentulae, innocentes quidem, sed incautae a malo
praeserventur.

Die 14 Aprilis anno 1873 religiosa' vota coram Episcopo nuncupavit
nomenque Mercedis a. Iesu. assam-psit.
Multa et gravia Famula Dei passa est, quae fortiter Deo confisa superavit,
christianarum virtutum relinquens exempla.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.