AAS 39 (1947), p. 121

2° Normis quas Sacra Congregatio de Religiosis, prout necessitas
ferat atque experientia suffragetur, sive Constitutionem Apostolicam
interpretando sive ipsam perficiendo atque applicando pro omnibus vel
pro aliquibus ex bis Institutis edere censuerit ;
3° Particularibus Constitutionibus, ad normam Articulorum qui
sequuntur (Art. V-VIII), approbatis, quae generales iuris atque peculiares
supra descriptas normas (nn. I et 2°), singulorum Institutorum fi-o
nibus, necessitatibus, adiunctis, non parum inter se diversis, prudenter
accommodent.
Art. III

§ 1. Ut aliqua pia fidelium Consociatio, ad normam Articulorum qui
sequuntur, erectionem in Institutum saeculare consequi valeat, haec
(§§ 2-4), praeter alia communia, habeat necesse est requisita:
§ 2. Quoad vitae consecrationem et christianae perfectionis professionem.

Sodales, qui ut membra strictiore sensu sumpta, Institutis adscribi
cupiunt, praeter illa pietatis et abnegationis exercitia, quibus omnes,
qui ad perfectionem vitae christianae adspirant, incumbant necesse est,
ad ipsam peculiaribus etiam rationibus, quae hic recensentur, efficaciter
tendere debent :
1° Professione nempe coram Deo facta coelibatus et castitatis perfectae,
quae voto, iuramento, consecratione in conscientia obligant!, ad
normam Constitutionum, firmetur;
2° Obedientiae voto vel promissione, ita- ut stabili vinculo ligati
totos Deo et caritatis seu apostolatus operibus se dedicent, et in omnibus
sub manu et ductu semper moraliter sint Superiorum, ad normam
Constitutionum ;
3° Paupertatis voto vel promissione, vi cuius bonorum temporalium
usum non liberum habeant, sed definitum ac limitatum, ad normam
Constitutionum.
§ 3. Quoad incorporationem Sodalium Instituto proprio et quoad
vinculum ex ipsa ortum.
Vinculum quo Institutum saeculare et ipsius membra, proprie dicta,
inter se coniungi oportet, debet esse :
1° Stabile, ad normam Constitutionum, sive perpetuum sive temporarium,
elapso tempore renovandum (c. 488, I ) ;o
2° Mutuum ac plenum, ita ut, ad normam Constitutionum, Sodalis
se totum Instituto tradat, et Institutum de Sodali curam gerat atque respondeat.

§ 4. Quoad communes Institutorum saecularium sedes ac domos.

9 - ACTA, vol. XIV, n. 4. - 29-3-947.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.