AAS 39 (1947), p. 123

§ 2. Obtenta ab Episcopis Sacrae Congregationis de Religiosis licentia,
nihil obstabit quominus, ipsi iure proprio uti libere possint et erectionem
peragere. De erectione peracta officiale nuntium eidem Sacrae
Congregationi Episcopi mittere ne omittant.

Art. VII

§ 1. Instituta saecularia, quae approbationem vel laudis decretum a
Sancta Sede consequuta fuerint, iuris pontificii efficiuntur (cc. 488, 3° ;
673 § 2).
§ 2. Ut Instituta saecularia iuris dioecesani laudis vel approbationis
decretum consequi valeant, illa generatim, congrua congruis Sacrae Congregationis
de Religiosis iudicio referendo, requiruntur quae ex Normis
(nn. 6 sqq.) et ex eiusdem Sacrae Congregationis stilo ac praxi pro Congregationibus
et Societatibus vitae communis praescripta et definita
sunt, vel in posterum definientur.
§ 3. Ad horum Institutorum eorumque Constitutionum primam, ulteriorem,
si casus ferat, ac definitivam approbationem ita procedatur :
I Causae, de more paratae et unius saltem Consultoris voto aco
dissertatione illustratae, in Consultorum Commissione, sub ductu Excmi
eiusdem Sacrae Congregationis Secretarii aliusve ipsius vices gerentis,
prima fiet disceptatio ;
2° Inde res tota, praeside Enlo Sacrae Congregationis Cardinali
Praefecto, atque invitans ad causam diligentius excutiendam, prout
necessitas seu utilitas suggérât, peritis seu peritioribus Consultoribus,
pieni Sacrae Congregationis Congressus examini ac decisioni subiiciatur ;
3° Congressus resolutio ab Emo Cardinali Praefecto vel ab Excmo
Secretario Audientia Ssmo Domino referenda Ipsiusque supremo iudicio
submittenda erit.

Art. VIII

Instituta saecularia, praeterquam propriis, si quae adsint vel in posterum
ferentur legib.us, ad normam iuris pro non exemptis Congregationibus
et Societatibus vitae communis vigentis, Ordinariis locorum
subiecta sunt.

Art. IX

Regimen internum Institutorum saecularium hierarchice ad instar
regiminis Religionum et Societatum vitae communis, congrua congruis
eiusdem Sacrae Congregationis iudicio referendo, pro ipsorum Institutorum
natura, finibus, et adiunctis ordinari potest.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.