AAS 39 (1947), p. 162

3. Omnes advocati et procuratores lauream doctoralem saltem in iure
canonico consecuti sint oportet atque, post tirocinium apud Sacram
Romanam Rotam vel apud Rotam Nuntiaturae Apostolicae laudabiliter
absolutum, peculiari periculo satisfecerint.
Iidem praeterea obligatione tenentur iusiurandum praestandi de munere
rite et fideliter implendo.
Art. 44. - Album procuratorum et advocatorum Rotae a Nuntio Apostolico
evulgatur.
Art. 45. - Procurator, nisi ob peculiaria rerum adiuncta Nuntius
Apostolicus aliter indulgeat, Matriti residere debet.
Art. 46. - Procuratores et advocati Rotae Nuntiaturae Apostolicae
tenentur praestare pauperibus gratuitum patrocinium et observare leges
canonicas tum communes tum proprias eiusdem sacri tribunalis.
Art. 47. - Procuratores et advocati qui ofiicio suo defuerint, possunt
a Rotali Collegio reprehensionis nota inuri, poena pecuniaria mulctari
vel etiam, cum adprobatione Nuntii Apostolici, suspendi ab officio et
ab Albo expungi.
Art. 48. - Procuratorum et advocatorum emolumenta non alia admittuntur
quam quae fuerint a Nuntio Apostolico probata.

CAPUT V

De ordine iudiciario

Art. 49. - Apud Rotam Nuntiaturae Apostolicae nullus alius ordo
iudiciarius admittitur quam qui iure canonico statuitur, sive in Codice
sive in aliis normis ecclesiasticis editis vel edendis, praesertim vero,
quod attinet causas matrimoniales, in Instructione Sacrae Congregationis
de disciplina Sacramentorum diei 15 augusti 1936, confirmata
Pii Pp. XI m. pr. Qua cura, diei 8 decembris 1938.
Art. 50. - Cum causa apud Rotam proponitur, petitio vel appellatio
dirigitur ad Nuntium Apostolicum, qui Rotae causam committit.
Art. 51. - Cum locus est citationi per edictum, Nuntius Apostolicus
decernit per quae diaria vel periodica, praeter affixionem ad fores Curiae,
decretum citationis edendum sit.
Art. 52. - Si causa ad Rotam delata instructione indigeat, Ponens
instructionem peragit, sed potest etiam alii Auditori de turno committere,
nisi agatur de causa criminali, quo in casu officium instructoris
a Decano alii Auditori turno extraneo demandatur.
Art. 53. - Contra decreta Ponentis vel iudicis instructoris datur recursus
ad turnum a quo causa iudicanda est.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.