AAS 39 (1947), p. 169

quod quilibet quorum intersit, vel qui sua interesse praesumant, etiam
si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis
aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio,
licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari vel in controversiam
vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad
quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus super bis a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus ; non obstantibus,
quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus
universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Harum autem Litterarum transumptis aut excerptas
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et
sigillo viri, in ecclesiastica dignitate vel officio constituti, munitis, eamdem
prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus tribueretur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam
dismembrationis, erectionis, constitutionis, subiectionis, statuti, mandati,
decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo sexto, die decima Augusti mensis, Pontificatus Nostri
anno octavo.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Decanus S. Collegii S. C. Consistorialis a Secretis

C. Respighi, Proton. Apost.
F. H. Ferretti, Proton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXII, n. J$. - Ai. Trussardi.

11 - Acu, VqI. XiV, ». ß, « iB4-94?t

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.