AAS 39 (1947), p. 226

eum suo quoque territorio, Clero legitime adscripto et populo, a Cerviensi
dioecesi distrahit ac dioecesi Coinaclensi perpetuo aggregat.
Idem Ssmus Dominus decernere dignatus est bona quaeque immobilia
ac iura ad Episcopum pro tempore Cerviensem pertinentia et in territorio
praedicto exstantia vel ex eodem promanantia, uti iacent, in
dominium Episcopi pro tempore Comaclensis cedere, ac documenta universa
ad memoratas paroecias quomodocumque spectantia a tabulario
Cerviensi ad Comaclense transferri.
Ad haec omnia exsecutioni mandanda Sanctitas Sua deputare dignata
est Excmum P. D. Paulum Babini Episcopum Comaclensem eidemque
necessarias et opportunas tribuit facultates etiam subdelegandi in
negotio de quo agitur quemlibet virum ecclesiasticum in dignitate constitutum,
iniunctoque vero onere quam citius ad hanc Sacram Consistorialem
Congregationem mittendi authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis.
Datum Romae, ex Aedibus S. C. Consistorialis, die 15 Februarii 1947.

. Fr. R. C. Card. Rossi, a Secretis.
L. © S,
B. Renzoni, Adsessor.
II

R A VENN A T EN SIS ET CERVIENSIS

DECRETUM

UNIONIS DIOECESIUM

Quum Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providentia Pp. XII,
ad fidelium commodum et ecclesiasticae disciplinae profectum, nonnullas
paroecias a Cerviensi dioecesi ad Comaclensem nuperrime transtulisset,
fines eiusdem Cerviensis dioecesis arctiores constituti sunt numerusque
paroeciarum, sacerdotum et fidelium valde imminutus. Postulat
proinde bonum animarum ut tota dioecesis alteri propiori uniatur sub
uno eodemque Pastore.
Quapropter idem Sanctissimus Dominus pro suo apostolico munere
decrevit dioecesim Cerviensem, novissimis annis, Ravennatium Antistiti
unitam, aeque principaliter et servato dignitatis ordine in perpetuum
archidioecesi Ravennatensi coniungi et ideo posthac Ravennatensis
Praesul et titulo Episcopi Cerviensis condecorabitur atque frui poterit
et debebit omnibus iuribus, facultatibus et privilegiis huic dignitati et
officio ad iuris normam propriis. Ius pariter erit Archiepiscopo Ravenna-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.