AAS 39 (1947), p. 236

radicatae, décédèrent, atque catholicae fidei veritas eius mentem magis
magisque illustraret. Praesertim desiderium in eo percrebuit paenitentiae
Sacramenti experiendi, quo lutherana haeresis caret, catholica
Ecclesia fruitur. Id autem quod ultimas nubéculas depulit, eumque forte
efficacius ad conversionem impulit, eximia fuit caritas Filiarum a Cruce,
praecipue vero Superiorissae Sororis Aemiliae, diu noctuque heroice
exercita erga infirmos, erga pauperes, erga orphanos, erga miseros
egentes quoscumque, sive degentes in nosocomio earum curae concredito,
sive in domibus, sive in sordidis tuguriis, a quibus infirmariae
suae regionis et sectae abhorrebant.
Hisce aliisque rationibus serio perpensis, nec non catholica doctrina
perfecte eruditus, die 11 Novembris anno 1854 lutheranam haeresim coram
testibus detestatus est. Quoniam autem baptismus in infantia receptus
validus fuit agnitus, sacrosanctum Christi corpus eodem die magno
animi suo gaudio excepit, novumque christianae vitae genus in exemplum
auspicatus est. Biennio post sacro chrismate fuit confirmatus.
Sacrificio Missae quotidie, peregrinationibus aliisque piis actibus interesse,
conferentiis, quas vocant, S. Vincentii a Paulo participem fieri
in deliciis habuit, quod non modo reverentiam sociorum Academiae ei
conciiiavit, sed et imitationem excitavit. In Norvegiam reversus aliquot
annos ibi permansit, iuges in perfectione progressiones faciens; quae
progressiones vocationem religiosam in eo maturaverunt.' Clericorum regularium
S. Pauli Barnabitarum Congregationem selegit, cuius piissimo
sodali suam animam moderandam concrediderat.
Anno 1868 tirocinium inivit in oppido Aubigny-sur-Nère (Cher) in
Gallia; religiosa vota, prius uti clericus oblatus, dein anno 1872 die 18
Decembris sollemni professione nuncupavit. Triennio post eodem die
Sacerdotio auctus atque tironum magister alter fuit electus. Ferociter
expulsis anno 1880, iniqua iniustaque lege, Barnabitis e Gallia, Dei Famulus
in Italiam venit, idem officium in novitiatus domo Modoetiae servavit
per totum septennium, quo hic commoratus est.
Nova constituta tirocinii domo in oppido Mouscron in Belgio, Famulus
Dei Superiorum iussu anno 1887 huic domui fuit destinatus, in qua
viginti fere annos vixit, omnibus sacerdotalibus ministeriis maximo animarum
emolumento attendens.
Die 2 Ianuarii a. 1907 senio, laboribus paenitentiisque fractus, Ecclesiae
sacramentis piissime receptis, « Iesu mi, dicens, fac ut te magis
magisque ameni », lectissimam animam Deo reddidit, complqrantibus
non modo sodalibus, qui perfectum sacerdotalis et religiosae vitae exemplar,
sed et cuncto populo Mouscronensi, qui patrem, con sola torem, pacis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.